Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
2 similitudine Caeremoniale Episcoporum: „Quoniam fratres charissimi, rectori navis et navigio deferendis eadem est vel securitatis ratio, vel communis timoris: par eorum debet esse sententia, quorum causa communis existit.“1 Sed Deo sint grates, quod crescentibus ex una parte meis in procuranda gregis salute curis, lubens insimul videam crescere ampliarique pastoralem vestram cooperationem et solicitudinem. Hac ratione affectus Vestros litteris fausta pre- cantibus manifestatos, factis quoque haud exiguis video comprobatos. Longe absit a me, ut superbae vanitatis de patratis bonis Vobis suggeram sensus, nec enim de iis, quae accepimus quasi de nostris gloriari nobis licet2, nec sinistra de iis, quae dextra fecit, scire debet manus.3 Attamen uti progredientibus vitae annis, invalescentium gregis indigentiarum magis in dies opprimor curis, ita minime eum, qui ex fideli Vestro juvamine milii scaturit reticere possum consolationis fontem. Quod eo minus velim celatum, cum haec Vestra opera utplurimum soli Deo cognita, hoc praesertim tempore magno reipublicae sunt emolumento. Sane illud Apostoli: flere cum flentibus4 in communi hoc luctu singulos concernit Christi fideles, sane partes ministerii Vestri implendo, quodque debueratis, faciendo, utpote servis inutilibus5 nulla Vobis superbiendi relinquitur causa: tamen ut vigil laboris Vestri observator, optime notam habeo, scitque melius „scrutans corda et renes Deus“6 suprahumanam illam Vestram virium con1 In ord. Presb. 2 I. Cor. 4, 7. 3 Mattii. 6, 3. 4 Rom. 12, 15. 5 Luo. 17, 10. « Ps. 7, 10. tentionem, quam in liac ingenti rerum conflagratione penes clerum catholicum vel ii, qui foris sunt, agnoscere haud detrectant. Quis vero conatuum Vestrorum momentum parvipendere audebit ? Quantumvis enim quis materialismi, ut ajunt, inhaereat placitis, cum facta loquantur, minime ire quit infitias: hic non armis solum, sed virtutibus etiam, non acervis divitiarum, sed divitiis cordium, non ignibus odiorum, sed inconcussa de justitia nostrae causae persuasione ardentique ipsam defendendi zelo „corde magno et animo volenti“1 decidi certamina. Nisi spiritualia haec aeque ac materialia gerendi belli subministrata fuerint adminicula, quis dubitat impares nos futuros fuisse tot hostium contra nos insurgentium sustinendis impetibus? Haud exigui procul dubio est momenti sanitati militum viribusque conservandis data a belli ducibus opera. Sed aeque gravia immo graviora sunt ea, quae ad vires morales virtutesque bellicas excitandas ac sustentandas domi militiaeque adhiberi debent conamina. Quod antiqui gentiles perperam adscribebant fabuloso suo Vulcano: optima nempe ab ipso suppeditari tela, hoc idem in eo verificatur divinae charitatis pietatisque ad omnia utilis2 vulcano, quo ditissimum cuditur militarium virtutum armarium. Fidelitas in officiis adimplendis, patientia in cruce onerum portanda, inconcussa inter difficultates etiam maximas in Deum confidentia, magnus, ad sacrificia semper paratus animus, constantia tandem non cedendi etsi fractus illabatur orbis: coelesti illo aluntur igni, qui a Christo Domino allatus virtutem suam reportata de 1 II. Mac. i, 3. 2 I. Tim. 4, 8.