Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
3 inferno victoria luculenter comprobavit. Hae virtutes radiis evangelicae lucis perfusae, quid tamquam gloriosum agere, quid ut turpe detestari debeant fortes Christi docuit athletas. Quod vos V. V. F. F. ab infantia ipsis instillastis, quod verbi divini praedicatione sacramentorumque administra- tione in ipsis ad maturitatem perducere satagebatis, en copiosos tempore necessitatis produxit fructus. Uti in castris, illarum quas religio alebat virtutum effulserunt splendores, ita in domestica quoque fidelium vita ubertissimae maturescunt evangelicae messis spicae. Non modo eam hic laudis mentione perstrictam volo diligentiam, quam in omnigeno bellico subsidio, aegrotorum ac laesorum militum, in sago et toga patientium cura in- tensioreque rei domesticae, propter operariorum imminutum numerum, administra- tione exhibuerunt, sed eam praesertim vitae ac morum in melius mutationem, quae spectanti cuique remque ex aequo consideranti divinae dextrae, bonum ex malo facientis, justam injicit admirationem. Vere „digitus Dei est hic“1 mirabundi cogimur exclamare. En pruina inimicitiarum tot humani ingenii decoxit genimina, terraemotus bellicus tot magnifica „culturae et civilitatis“, ut ajunt, destruxit monumenta: et ecce inter ruinas et pruinas in horto Dei fecundiora solito pullulant fructuum coelestium germina statque firmius templi divini „e vivis et electis lapidibus“ exstructi aedificium. Utinam nunquam marcescant exorta mirabiliter in animis afflictione humiliatis „lilia convallium“2 stabilisque perseveret aedes „scalpri salubris ictibus et 1 Exod. 8, 19. 2 Cant. 2, 1. tunsione plurima fabri polita malleo.“1 Verum quidem est plantationi et rigationi Vestrae ipsum Deum dedisse incrementum2, sine cujus lumine nihil est in homine, attamen aeque certum est, Vos fuisse qui seminastis Deumque remunerare voluisse fatigia Vestra. Quamvis itaque, prout oportet, humiliter sentiatis de propriis laboribus, magna pars meritorum Vos utique manebit. Laus Vestra est laus mea, laus ipsius ecclesiae, Vos vero „gaudium et corona mea.“3 Verum tamen novus lieic laboris Deo cooperandi nos manet campus, a Domino ipso praeparatus. Pro uti tempore belli divinus Sator vomere dolorum humum vineae suae nostro adoptavit labori, ita quietis temporibus eandem tepido pacis rore rigare non recusabit. Dummodo nostra V. V. F. F. ne deficiat cum precibus opera: ut perfugae animae ad Dominum reversae in ipsius castris permaneant, ut, opitulante Dei gratia, ardor sacrae religionis incendio bellico excitatus, inconcussus in animis persistat ac crescat, neve. ignibus belli extinctis, refrigescere incipiat. Quamvis igitur furiae belli nondum a suo cessaverint furore, quamvis angelus pacis desideratam suam nondum monstraverit faciem nec columba ramum attulerit olivae, tamen non ea solum curae nobis esse debent, quibus corporalia et materialia per bellum inflicta leniantur vulnera, sed vi pastoralis nostri muneris ea praecipue a nobis paranda sunt, quibus animae bello reconvalescentes ad plenam perveniant sanitatem. Quemadmodum belli duces jam tempore pacis ea, quae bello gerendo necessaria sunt, meditari 1 Hymn, dedič. eccl. 2 I. Cor. 3, 6. 7. 3 Phil. 4. 1.