Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

176 beatificae visionis praemium, iis qui ma­gisterio ecclesiastico fuerint functi, spe­cialem attribuunt coronam auream dictam, similem coronae martyrum et virginum. „Sicut per martyrium et virginitatem — verba sunt doctoris Angelici — aliquis perfectissimam victoriam obtinet de carne et mundo, ita etiam perfectissima victoria contra diabolum obtinetur, quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit, sed etiam expellit illum non solum a se, sed etiam ab aliis. Hoc autem fit per prae­dicationem et doctrinam. Et ideo praedi­cationi et doctrinae aureola debetur sicut et virginitati et martyrio.“ (Suppi, qu. 96. art. 7.) Gravitas muneris catechetici tam auctoritate virorum sanctorum, quam ob­jecti nobilitate ac fructuum praemiorum­que magnitudine commendati omnibus vobis VV. FF. profecto indesinenter prae oculis versetur, tamquam onus formidan­dum simul ac gratia specialis a Deo ac­cepta magnique facienda. Dubitari enim nequit munus tantae sublimitatis gravis­simae responsionis adnexum habere debi­tum. Doctrina, quam traditis, animae, quas tractatis, thesaurum constituunt auro gemmisque pretiosiorem, summa di­ligentia curandum, ne vel minimae the­sauri hujus particulae vestra incuria pe­reant. Ideo in Timotheo unumquemque vestrorum apostolus admonet gentium: „Sollicite cura teipsum probabilem exhi­bere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.“ (2. Tim. 2, 15.) Tum doctrinae tractandae profunditas tum indolis juvenilis a vobis manuducen- dae imbecilitas assiduum a vobis expostu­lat laborem. Quamvis sola fidei elementa, lac doctrinae, a vobis juventuti sint tra­denda, attamen ut hoc ipsum recte pos­sitis praestare, ipsi matrum et nutricum instar solido cibo debetis vesci. Penitior itaque sacrae fidei depositi relationis item, quam singulae ad invicem habent veri­tates, cognitio vobis necessaria est, ut puris e fontibus iisque benenotis pusillum vestrum adaquare possitis gregem. Nemo seipsum seducat, quasi parvulis promis­cuum quidquid sufficeret minusque dog­maticae attentendum praecisitati. Heic imprimis, cum de parvulis agatur, optima nutrimenti pars est seligenda, ne tenellus eorum spiritus inanibus fabulorum „vani­loquiis“ (2. Tim. 2,16.) oppressus nauseaque levissimi hujus cibi corruptus, solidas postea fidei veritates cum iisdem confundat valoremque ipsarum parvipendat. Quod ut recte fieri queat, non solum cibus, quem propinaturi estis, sed etiam capacitas puerilis intellectus probe vobis est noscenda. Idem sollerti catechetae studiis non solum theologicis, sed etiam psychologicis, paedagogicis ac methodicis indefesso labore est vacandum tum theo- retica principia solida cognoscendo, tum propriae alienaeque praxis fructus pro fu­tura utilitate strenue colligendo. Gfene- ralia haec studia fundamenti instar ser­viant, cui specialis pro singulis catechesi­bus praeparatio nunquam, nec penes pro- vexiorem praxim omittenda, apte possit superstrui. Quae praeparatio sane eo erit facilior, quo ditius sibi quisque collegerit cognitionum hujus generis armarium atque exemplorum promptuarium. Quum porro prae oculis habita veritate adagii expe­rientia subacti: „Tantum scimus, quantum memoria tenemus“, a pube scholari expo­stulemus, ut ea, quae didicerit, fideliter quoque memoriae mandet, catecheta ipse bono debet praeire exemplo. Non itaque

Next

/
Thumbnails
Contents