Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

177 ex libello manuali catechismi quaestiones ponet, sed de thesauro memoriae suae proferet; proferre vero non valebit, nisi prius ipse tam quaestiones, quam responsa memoriae fideliter mandaverit. Duplex demum vobis VV. FF. incul­care velim remedium pro fructuoso vestri laboris exitu utilissimum, immo et neces­sarium : fervidam nempe orationem prae- lucensque sanctitatis vitae exemplum. Ex una enim parte opus catecheticum circa supernaturalia versatur, quae quantum­vis plantata ac rigata a solo Deo acci­piunt incrementum; ex altera vero parte parvulorum ea est natura, ut sensibus magis, quam intellectu discant, libentius- que quod viderint, quam quod audiverint, sibi notent atque assumant sequendum vitae exemplum. Palmites, nisi in divino vitae aeternae manserint vite, nequaquam vitam hanc in alios possunt transfundere palmites. Tonitrus verborum fulgorque ratiocinii teneras adolescentium animas ad momentum fors consternent commove- buntque, attamen nonnisi vitae vestrae exemplum practice propositum easdem non solum suaviter invitabit, sed etiam constanter trahet ad Christum parvulo­rum amicissimum. Equidem bene scio non pauca ac parva haec agentibus vobis occurrere debellanda obstacula. Praeter difficulta­tes ex ipsius abstractae materiae subtili­tate oriundas, praeter debilem ac fluxam ingenii puerilis capacitatem item animi levitatem, adversitates temporum quoque, vitae praeprimis socialis a Christo abalie­natae haud leviter impedit fructum acti­vitatis vestrae. Quibus de causis cum dolore cordis saepe vobis experiri licet, quomodo semina verbi divini maximo cum fervore disseminata propter agri du­ritiem, spinarum multitudinem et haud raro supervenientem inimicum hominem, desiderato careant fructu. Sed alia ex parte consolamento vobis sint simul ac incitamento studia illa haud contemnenda, quae nostro praesertim saeculo „saeculo parvulorum“, uti sibi nomen imposuit, ad omnigenam tam corporalem, quam spiri­tualem pubis prosperitatem diriguntur. Optimi quique tam in nostris quam alienis castris probe norunt regenerationem ac re­novationem mundi ante bellum viam cor­ruptionis ingressi, a nova generatione de­bere proficisci. Insuper post feliciter finitum, prout firmiter in domino confidimus, san­guinolentum bellum, novus aperietur cam­pus curandi parvulos orphanos, quos furia immanis belli parente privavit. Quapropter tum ex parte gubernii causas religionis publicaeque institutionis administrantis, tum a multis municipiis, metropolitano laudabiliter praeeunte, gra­vitatis religiosae institutionis bene con­sciis, plurima magnaque in rem nostram impensa sunt sacrificia. Coetus episcopo­rum vero non solum debita vigilantia, multis sacrificiis, sed etiam paterno favore vestros prosequitur labores, quum confe- rentiarum nostrarum haud minimam con­silia in rem catecheticam collocata occu­pent partem. Quod vero meum in pasto­ralem pubis curam attinet animum, hunc ex primis meis, quas ad vos dimiseram litteris omnibus vobis VV. FF. optime notum suppono. Semper inter delicias meas numerabitur, quidquid pro incre­mento magnae hujus causae mihi facere licuerit. Hunc meum animum, hunc sen­sum omnibus vobis VV. FF. communi­catum esse velim, ut vere consanguineos hoc in negotio vos videam patris vestri filios.

Next

/
Thumbnails
Contents