Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 quanta vis beneficiorum coelestium ex furentium bellorum malis in fidelium ani­mos, ex multiplicata et continua obsecra­tione redundaverit: non possumus quin eos ad ingeminandas in spiritu humilita­tis preces et officia pietatis porro quoque fervidius exercenda paterne cohortemur, quia hisce diebus, licet humanis mere oculis inspecti, male feriati appareant, propior est salus. Re vera nunc, ubi tor­mentorum bellicorum sonitu aures fere obsurdescunt: animi eo utique proniores sunt aeque ad divina consilia meditanda atque ad violati coelestis Numinis expia­tionem, quae est emendatrix vitae poeni­tentia. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc tempus salutis. Augent insu­per opportunitatem ferventius supplicandi et ad se magis revertendi dies quoque bacchanal iorum, per quos mundus, qui semper decipi vult, homines sui oblitos, ut plurimum decipere solet cum maxime. Ne id fieret, imo vero ut fideles terrenis affectibus coercitis, a mundanis coetibus, choreis, publicis spectaculis et quibusvis noxiis excessibus retrahantur, eorumque mentes coelestibus potius instaurentur disciplinis; valde congruum esse censui- mus triduanas indicere quasdam sup­plicationes, quae et temporibus et re­rum domesticarum adiunctis consentaneae forent. • Igitur praecipimus et mandamus uti sequitur: I. 14 Februarii, quae est Dominica Quinquagesimae, in omnibus templis cu­rialibus et filialibus, publicis item et semi- publicis regularium ecclesiis (ubi diebus Domini divina solemnius peragi solent): in fine Missae cantatae (hora consueta celebranda) coram Sanctissimo in throno collocato, actus fidei, spei et charitatis eli­ciantur, talique ratione fideles ad charis­mata meliora diebus hisce inflammentur aemulanda. Inclinante in vesperam die, hora se­rotina quae magis censetur congrua, loco Litaniarum coram exposita patenter SS. Eucharistia praeorante sacerdote absol­vetur Rosarium eo ritu, uti id alias ex praescripto p. m. Leonis Papae XIII toto mense Octobri fieri consuevit. II. 15 Februarii feria 2 in singulis ut supra dictum est ecclesiis, hora tamen fidelibus magis congrua, celebretur ubique Missa cantata de Requiem pro fratribus nostris, qui in bello gloriosam pro patria mortem oppetiere. Hoc idem pro sua pie­tate poterunt facere reliqui etiam sacer­dotes, Missam planam ea mente celebran­tes et si libet applicantes. Fideles autem, praesertim consanguinei in acie campi defunctorum hortandi, ut rite expiati an­gelico pane se reficiant, et quidem infra actionem Missae, ut et sacrificii et sacra­menti fructuum participes, eosdem ani- mabus defunctorum adplicent. Eadem die horis vespertinis ad tem­pus Augustissimum Sacramentum adora­tioni fidelium exponatur, et recitentur coram eodem Litaniae Lauretanae cum oratione seu dedicatione ad Magnam Do­minam. III. 16 Februarii feria 3. in omnibus ut supra ecclesiis, hora quae videbitur magis opportuna ubique celebrari poterit (ad libitum, et sine onere applicationis) Missa votiva tempore belli sine Gfl. 2 or. off. curr. 3. pro pace (et si fiat Missa coram Sanctissimo, quod vehementer probamus 4 or. de eodem), sine Cr. Praef. communis, col. viol. Pro devotione vespertina, (quam hodie maiori solennitate celebrandam volumus)

Next

/
Thumbnails
Contents