Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

sius, in quo nec ruinarum nec caedis mo­dus quotidiequenovo redundat cruore terra ac sauciis completur exanimisque corpo­ribus.“1 Crudelis huius certaminis anxie­tates, quibus greges nostri terrentur, mul- tipliciaque caedium mala, quibus premun­tur, maiorem solita pastoribus imponunt curam, specialem item a moderatoribus animarum exigunt sollertiam. Strenue hisce praecipue diebus nobis laborandum est, ut tempus visitationis divinae sit tempus gratiae scissaque vomere adver­sitatum corda recepto verbi divini semine superni item luminis ac roris munere uberioris spem praebeant messis spiritua­lis. Quandoquidem „diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum“,1 2 procellae istae Deo dante — haud parum conferent animis in fortitudine et patientia soli­dandis. Sed ut acerba haec medicina ovibus nostris vere salubris evadat, a pastoribus sunt edocendae, quomodo eadem uti de­beant. Quod sane nonnisi cognito a no­bis morbo praestari poterit. Jamvero morbus, qui tum luctuosis­simi huius belli, tum aliorum generi hu­mano impendentium malorum maturavit semina a Summo in terris ecclesiae Ma- giströ praecipue e radice diminutae inter homines vel potius sublatae caritatis fra­ternae indigitatur promanasse. „Num quos ita videris alteros alteris infestos, eos di­xeris ab uno omnes prognatos, num eius­dem naturae, eiusdem societatis humanae participes? Num fratres agnoveris, quo­rum unus est pater in caelis?“3 Et revera providentissimus humanae salutis Sator nunc temporis nobis impo­1 Benedictus PP. XV. „Ad beatissimi.“ 2 Roman. VIII. 28. 3 Benedictus PP. XV. 1. c. suisse dignoscitur poenitentiam, quae non solum justum delictorum nostrorum vin­dicem, sed peritum insimul vulnerum no­strorum medicum eum nobis exhibeat. Sane quae exinde ab exorto bello incon­sueta et horribilia videmus facta ex imis pectoribus exclamare nos cogunt: „Haec mutatio dexterae Excelsi.“1 Refrigescente jam mutuae caritatis ardore per belli miserias hae quasi faces eidem accendendo sunt subjectae. Quis conjicere illam condescensionem ausus fuisset, quam in curandis militum heroum vulneribus tanta cum sui abnegatione etiam a delicatissimis personis fieri quo­tidie non, tam videmus, quam potius ad­miramur? Quasi Deus ipse varios ordines societatis civilis inter se antea inimicos ingruente calamitatum acervo alterum al­teri jungere voluisset, ut quos divitiarum, culturae, morum ac linguarum dissimili­tudo ab invicem separabat, iidem nunc operibus misericordiae et fraternae cari­tatis colligarentur. Utinam vinculum hoc caritatis ita firmetur, ut ultra tristissimae huius necessitatis fines quoque retineat robur, ulteriores item transgrediendo limi­tes etiam populos bello inter se dimican­tes ceu unius Patris filios fraterno denuo societ affectu. Hac demum ratione coe­lestis illius floris suavissimo terra reple­retur odore, qui hoc ipso tempore e sinu Patris exiens deque radice Jesse proger­minans non solum Patri coelesti sed in­vicem quoque nos reconciliandi munus ipse suscepit, ut gloria Deo in excelsis et pax item hominibus bonae voluntatis tam inseparabiles unius eiusdemque floris ap­pareant fructus. Ut tanta gratia mundo turbulentis 1 Ps. LXXVI. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents