Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

4 belli undis merso quo ocyus obveniat, ad thronum gratiae et misericordiae suppli­ces accedant fidelium turmae atque „inter vestibulum et altare plorent sacerdotes et levitae“.1 Insuper prout nostri proto- typon sacerdotii in reconciliationis sacri­ficium semet totum offerre non recusavit, nos quoqe exantlata hucusqe et si Deo bene visum fuerit, exantlanda ulterius in nos suscipiamus sacrificiorum onera op­tem usque cum apostolo omnia impendere ipsique superimpendi pro grege nostro necnon anathema, esse a Christo pro fratribus nostris. Caritas ista per adversitatum ventos in alacriores flammas excitata procul du­bio efficiet, ut qui secus contra mino­res quoque recalcitravimus inamoenitates vitae, nunc ne acrioribus quidem infor­tuniorum stimulis contra divinam excite­mur providentiam. Immo qui in consueto rerum cursu quasi obliti sumus illud sapientis: „Tua Pater providentia guber­nat“,1 2 in dolorosa, quam persentiscimus incisione tum ad tumescentis viro ulceris revocamur conscientiam, tum medentem nobis divini Chirurgi agnoscimus dexte­ram cumque beato Job humiliter inge­miscimus: „Manus Domini tetigit me.“8 Sed haec ipsa divina providentia attingens a fine usque ad finem fortiter, suaviter insimul omnia disponit et cum ad saniorem mentem nos revocaverit su­perbiamque nostram flexerit benigno ite­rum vultu nos respiciet recordabiturque figmenti sui, uti ipse promiserat: „Num- quid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filii uteri sui. Et si illa oblita fuerit, ego tamen non 1 Joel II. 17. 2 Sap. XIV. 3. 3 Job. XIX. 21. obliviscar tui.“1 Hac spe roborati inter ipsa belli tormenta firma cum fiducia ad nosmetipsos loqui licebit: „Convertere anima mea a,d requiem meam.“2 „In pace in idipsum dormiam et requiescam.“3 „Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.“4 Ut in fideli populo hanc spem et fiduciam magis magisque alamus in dies promoveamusque, ipsi imprimis in hisce sensibus firmati bono praeire debemus exemplo atque hac ratione omnem a trepidante grege arcere angorem, ut communis omnium sit nunc quoque per­suasio Christianorum, sicut jam antiquitus fuerat teste S. Clemente: „Nos Christiani de nulla re vel eventu solliciti sumus, sed in Dei providentia plane conquiesci­mus, scientes nos Illi curae esse, et ab eo per omnia dirigi, ut cuncta nobis cedant in bonum.“5 Magna enim illa aeternae salutis beneficia, quae e divina nobis obtigerant in diesque obtingunt munificentia ad fir­mam nos erigunt spem fore, ut eadem divina bonitas non desinat propitius in­tueri, quos talibus auxiliis concesserit ad­juvari.6 Uti olim Moyses populo suo magna­libus Dei in mentem revocatis fiducialem spem addidit, pari ratione singularis tutela genti nostrae per millennium a Deo prae­stita omnem a nobis propulsare debet pusillanimitatem. Ast paternae huius Dei in nos provi­dentiae non solum praecones sed etiam administri sumus constituti. Quod quidem non solum in bonis spiritualibus dispen­1 Isai. XLIX. 15. 2 Ps. CXIV. 7. 3 Ps. IV. 9. 4 Job. XIII. 15. 5 S. Clemens initio recogn. ° Miss. Rom. Postcomm.

Next

/
Thumbnails
Contents