Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr. 1. Litterae Suae Sanctitatis ad Card. Aeppum. Perceptas benignissimas Suae San­ctitatis litteras, in quibus Sanctitas Sua pro magno, quo erga omnes suos filios et fideles fertur, amore, gratias agit pro votis sibi nuncupatis nobisque apostolicam impertiri dignatur benedictionem, hisce cum gaudio et qua decet reverentia publico: Dilecto Filio Nostro Joanni tit. S. Eusebii S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi BENEDICTUS PP. XV. Dilecte Fili Noster, Salutem et Apostoli­cam benedictionem — In litteris iis, quas superioribus diebus Nobis reddendas cu­rasti, amavimus addictissimi fratris officia, amavimus vota quibus, subeuntibus sollemnibus Christi nativitatis, laetitiae sanctae Nobis fructum uberiorem adpre- caris. Utraque pergrata fuerunt Nobis, qui omnes, quotquot sunt, fratres filios­que paterna caritate complectimur, in eorumdemque amore atque obsequio con­quiescimus. Vicem vero hisce rependentes officiis, te iis affluere cupimus caelestis gratiae auxiliis, quibus pastorale ministe­rium tuum ita gregi fiat salutare, ut habeas quo in Domino laeteris spemque augeas aeternae illius retributionis, ad quam fertur mens Nostra et cor Nostrum in quotidiana muneris sacri perfunctione. Auspex divinarum gratiarum Nostraeque testis benevolentiae Apostolica sit Bene­dictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, dioecesis tuae Clero populoque peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIV. Decembris MCMXIV, Pontificatus Nostri anno primo. Benedictus PP. XV. Segreteria di Stato di Sua Santitä Dal Vaticano, die 31. decembris 1914. E.me ac Rev.me Domine Mi Obs.me, Grato munere fungor praeclaras hic adnexas ad Eminentiam Tuam litteras transmittendi, quas, lucescente Domini Nostri die natali, vota votis rependens, Tibi Augustus Pontifex Sua manu rescri­bere gratiosissime dignatus est. Laetor hanc mihi oblatam esse occa­sionem ut summae in Te meae testificer venerationis sensus, quibus, manus tuas humillime deosculans, sum et permanere gaudeo Eminentiae Tuae humillimus dev.mus obs.mus servus P. Card. Gasparri. E.mo et Rev.mo Domino Joanni Cardi­nali Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi (cum adnexis) l

Next

/
Thumbnails
Contents