Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

77 VI. Nr. 2227. Ad perillu­strem virum Aloisium Oster, prae- sidem consilii operi a San­cta lesu in­fantia in Germania superiore ad­ministrando. Caritatis opus a sancta Jesu Infantia nuncupatum olim etiam apud nos floruit, ast hodiedum zelus opus hoc propagandi paulatim elanguescit. Quantopere autem cordi sit Sanctis­simo Patri huius pii operis propagatio, conspicere licet ex epistola inferius allata, quam ad miserorum infantium aeternam salutem uberius procurandam communico praedictum opus venerabili clero meo enixe commendando. Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Florere istic praestan- tissimae caritatis opus quod a sancta lesu Infantia nuncupatur, atque ita florere, ut corrogatae superiore anno, in toto catho­lico orbe, pro eodem stipis fere dimidiam partem catholici e Germania pueri obtu­lerint, haud mediocri Nos cum laetitia ex datis a te nuper litteris'cognovimus. Res enim est de curanda aeterna tot miserorum infantium salute, nihilque Nobis iucundius quam in id adiutores habere etiam pueros, qui Ecclesiae matris caritatem student efficere uberiorem, ut ibi ipsa no­vos filios, novos caelo nanciscatur heredes. Nos scilicet supplices ad Deum ad­hibemus preces, ut mensuram bonam et confertam et coagitatam et super­effluentem det in horum puerorum si­num: votaque haec Nostra ut e senten­tia expleantur, coelestium auspicem mu­nerum Nostraeque testem benevolentiae apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili, ipsis pueris itemque omnibus quibus in administrando opere atque in colligenda piorum stipe uteris adiutoribus, peraman­ter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XX februarii MCMXIV, Pontifiacatus Nostri anno undecimo. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne con­cedere dignatus est, ut christifideles reci­tantes, corde saltem contrito, iaculatoriam precem: Sancta Maria, libera nos a poenis inferni, indulgentiam centum dierum lucrari valeant, defunctorum ani- mabus etiam profuturam, toties quoties id egerint. In eadem porro audientia, similem concessit indulgentiam, in favorem reci­tantium sequentem invocationem : Sa?ita Maria, Liberatrice, pregate per noi e per le anime purganti. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Nr. 2228. Binae jacula­toriae preces ad B. V. Mariam in­dulgentia C dierum ditantur. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. 12

Next

/
Thumbnails
Contents