Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

78 Nr. 2229. Preces post peracta exer­citia Spiritu­alia vel pera­ctas missio­nes recitan­dae, Indul­gentia CCC dierum ditantur. Iesu Christe, qui pro me cruci affigi voluisti, gratias tibi ago pro cunctis amo­ris tui beneficiis, quae hisce sacrorum exercitiorum ( vel sacrae missionis) diebus mihi contulisti. En iterum mihi persuasum est ante omnia oportere, ut salvem ani­mam meam, unicam et immortalem. Ideoque firmiter propono in primis omne peccatum lethale vitare, omnemque volun­tariam atque proximam peccati occasio­nem, maxime vero hanc . . ., quae tanto­pere mihi nocumento fuit. Sed etiam peccato veniali omnique ad ipsum pravo affectui pro viribus obsistere volo. Pro­mitto Tibi me omnia status vel officii mei munera fideliter atque religiose adimpleturum, totamque vitam meam iuxta sanctissimam voluntatem tuam instituturum. Insuper promitto Tibi, o bone Iesu, me quotidianis orationibus in­stare velle, praesertim vero tentatione urgente ad orationem confugere. Diem Dominicam sanctificare volo et ad men­sam sanctam tuam frequenter et devote accedere. Denique totam vitam meam Tibi offero, maxime labores meos atque dolores. Bendic mihi et omnibus qui mecum hisce sacris exercitiis (vel huic sacrae missioni) iuterfuerunt. 0 Maria, virgo immaculata, filius tuus (vel filia tua) esse volo, Teque per sacratissimi Rosarii devotionem pie vene­rari libenter intendo. Da mihi, Domine Iesu, Matrem tuam in patronam singu­larem, et esto solatium et gaudium meum usque ad vitae meae beatum finem. Arnen. Die 29. ianuarii 1914. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne con­cedere dignatus est, ut christifideles, corde saltem contrito ac devote supra relatam orationem recitantes, Indulgen­tiam trecentorum dierum, semel in die lucrandam, defunctorum animabus, si quis maluerit, applicabilem, acquirere valeant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne elar­giri dignatus est indulgentiam centum dierum, toties quoties lucrandam, etiam animabus in Purgatorio degentibus pro­futuram, in favorem eorum fidelium, qui, corde saltem contrito, iaculatoriam pre­cem : Mater de perpetuo succursu, ora pro nobis, vel, iuxta peculiarem locorum praxi m : Domina nostra de perpetuo suc­cursu, ora pro nobis, recitaverint. Prae­senti perpetuis futuris temporibus valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Festum B. Mariae Virginis, Magnae Hungarorum Dominae, hucusque assig­natum Dominicae II octobris, ad normam recentium rubricarum et decretorum, et ad maiorem uniformitatem curandam, sacra Rituum Congregatio, vigore facul­tatum sibi specialiter a sanctissimo Do­mino nostro Pio papa X. tributarum, Nr. 2230. Indulgentia C dierum conceditur recitantibus iaculatoriam precem B. Mariae Yirg. de perpetuo succursu. Nr. 1567. De Festo B. Mariae Virgi­nis, Magnae Hungarorum Dominae.

Next

/
Thumbnails
Contents