Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

44 Quo autem facilius utriusque generis negotia expedirentur, et Consultorum inductus est ordo, praelatorum nempe et theologorum, qui praecipue in singulis causis beatificationis et canonizationis suffragium ferrent super virtutibus, mar­tyrio et miraculis Servorum Dei; et asciti sunt caerimoniarum magistri, a quibus sententia exquireretur de iis quae sacros ritus et caerimonias attingunt. Verum exortis quaestionibus gravibus et arduis circa veteres Ecclesiae ritus et normas a patribus traditas, quibus et divina officia ordinanda sunt et concentus sacer regen­dus, itemque circa historias Sanctorum, cum caerimoniarum magistri ad omnia haud sufficerent, res ipsa postulavit, ut viri consulerentur rei liturgicae et Chri­stianae antiquitatis specialiter periti: quo factum est ut tres peculiares Commissio­nes sacrae Congregationi Rituum adi un­ctae sint, liturgica, historico-liturgica et pro sacro concentu, — de quibus in commemorata modo Constitutione men­tionem fecimus — quae tamen essent tamquam externa instrumenta ad in­vestigationem veri, non ipsius Congre­gationis membra cum harum commissio­num participes numquam in consultorum numerum relati sint. Quod si ad tempus hunc commissionum statum retineri pla­cuit, iam integritas Congregationis exigit, ut illae funditus mutentur, atque ad ipsam roborandam expoliendamque Congregatio­nem convertantur. Quapropter, in consilium adhibitis aliquot S. R. C. Cardinalibus, nonnulla decernere visum est, quae nunc Motu- proprio observanda statuimus, edicimus. Sacrorum Rituum Congregationis Consultores in duas classes seu sectiones sint divisi, alii ad suffragium ferendum in causis beatificationis et canonizationis, alii pro rebus ad liturgiám et reliquias Sanctorum quoquo modo pertinentibus. Sed nihil prohibet, quominus unus idemque Consultor in utraque sectione numeretur. Erit autem Cardinalis Praefecti eos Nobis proponere ad munus Consultoris assumen­dos, qui non solum vitae honestate, sed ea quoque scientia sint instructi, ut idonei ad suffragium in quaestionibus sibi com­missis recte ferendum videantur. Igitur qui in primam sectionem ascribendi erunt, doctrina, integritate spectati atque aetate provecti homines intelligant onus sibi demandari maximi momenti, in quo cauta diligentia ac magna maturitate procedendum est. Ii vero qui in altera sectione erunt annumerandi, pollere debent in primis scientia liturgiáé, tum rerum affinium, ut historiae hagiographiae, cantus eccle­siastici et aliarum huiusmodi. Cum autem difficile admodum sit plures invenire qui in omnibus bis excellant, curandum erit, ut nonnulli saltem sint, qui in aliqua ex doctrinis liturgiáé finitimis vere sint ex­cellentes. Itaque, cum ex una parte volumus ut ii omnes, pui in praesenti numerantur Consultores, in eodem munere perseverent et primae sectioni maneant adscripti, tum ex alia parte omnes et singulas Commis­siones quae Congregationi sacrorum Ri­tuum hucusque fuerunt adiectae, hoc Nostro Motu-Proprio supprimimus et omnino suppressas declaramus. Dilecto autem Filio Nostro Cardinali huius S. Congregationis Praefecto in mandatis damus ut quamprimum Nobis viros proponat, qui secundum praescripta Nostra possint a Nobis assumi ad munus consultorum sectionis secundae.

Next

/
Thumbnails
Contents