Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
45 Hanc vero Nostrae voluntatis declarationem volumus et iubemus futuris quoque temporibus religiosissime in omnibus et singulis servari, constitutionibus, ordinationibus apostolicis, privilegiis aliisque contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua mentione dignis, minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XVI. ianuarii anno MCMXIV., Pontificatus Nostri undecimo. Pius Pp. X. Nr. 1515. Libri prohibiti. Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Domino nostro Pio Papa X. sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae eorumdemque proscriptioni ac permissioni in universa Christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in palatio Apostolico Vaticano die 26. ianuarii 1914., damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera; Maurice Maeterlinck, Opera omnia. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X. per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem, etc. Datum Romae, die 17. ianuarii 1914. Pr. Card. Delia Volpe, Praef. L. f S. Thomas Esser, 0. P., Secret. Karl Holzhey, Luigi Renzetti, Sebastian Merkle, Stephen Coubé Decretis huius S. Congregationis, quibus quidam eorum libri prohibiti et in Indicem librorum prohibitorum inserti sunt, se subie- cerunt. In quorum fidem etc. Thomas Esser, O. P., Secretarius. II. Proposito dubio a Rmo Ordinario Bellunensi „An Baptismus de licentia Episcopi seu Ordinarii domi collatus, extra mortis periculum et urgentem necessitatem, cum omnibus caeremoniis Ritualis Romani sit administrandus“, sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Litur- gicae suffragio, respondendum censuit: Affirmative. Atque ita rescripsit die 17. ianuarii 1914. Fr. S. Card Martinelli, Praefectus. L. f S. f Petrus La Fontaine, Ep. Charist., Secretarius. Nr. 1516. De Baptismo domi collato. Rmus Dnus Episcopus Versaliensis sequentes quaestiones de administrati one Baptismi a sacra Congregatione Sacramentorum ad sacrorum Rituum Congregationem transmissas pro opportuna solutione humillime proposuit: I. An, in administratione Baptismi, quando imminet periculum mortis, post infusionem aquae, urgeat sub gravi Ritualis Romani praeseriptum quoad unctionem Chrismatis, traditionem linteoli et cerei? II. Quum in Versaliensi dioecesi et, uti fertur, nonnullis circumstantibus locis, obsoleverit usus addendi hos ritus in casu Nr. 1616. De baptismo extra ecclesiam collato.