Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
una vel altera guttula olivarum olei non benedicti bombacio oleum sacrum conspissatum continenti affundatur, ut oleum benedictum cum affuso permixtum tantisper resolvatur et tali modo ad unctionis usum habile reddatur (S. C. C. 23. Oct. 1682.); quae tamen additio urgente nonnisi necessitate fieri debet, minime vero statim post accepta s. olea, si allata forsan in minori quantitate, non sufficere praevideantur. (S. R. C. 7. Dec. 1844. Nr. 2883.) Ut autem omnia, quae praesentibus statuimus etiam executioni mandentur et religiose serventur vicearcliidiaconi operam dabunt; dispensationi vero sanctorum oleorum in cathedrali ecclesia nostra ipse Praeiatus-Canonicus, Caeremoniarius noster capitularis nomine nostro invigilabit, qui et vascula singula inspiciet, utrum conformia sint, a vetustate purgata et uti decet nitida. animadvertatur, christianae plebis admirationem moveat, Canonicis qui, cum sint e Capitulis modo memoratis, inter Praelatos Domesticos relati non sint, damus et concedimus, ut collegialiter quidem omnibus fruantur privilegiis suo ipsorum Capitulo ab Apostolica Sede tributis, singuli autem tum praelatitium habitum et pianum, quem vocant, gestare, ut est in illis ipsis Nostris litteris ad § 16 et 17; tum, de speciali mandato Ordinarii, ornatu et more Praelatorum, de quo ibidem ad § 31 sermo est, Sacrum celebrare possint. Qua duplici potestate non eis licebit uti, nisi intra fines dioecesis, cuius erit Capitulum. Atque haec Motu Proprio statuimus, contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XII. mensis decembris MCMXIII., Pontificatus Nostri anno undecimo. Pius PP. X. Nr. 1517. De Canonicis, qui Inter Praelatos Domesticos relati non sunt e Capitulis privilegia Proto- notariorum habentibus. % In litteris Nostris Inter multiplices editis Motu Proprio de Protonotariis Apostolicis, quo modo nonnulla capita essent interpretanda, declaravit ex Nostra auctoritate S. Rituum Congregatio decreto Super legitima, cuius haec est summa: qui adscribatur collegio Canonicorum seu Capitulo, quod privilegiis seu insignibus et iuribus ad Protonotarios Apostolicos vel supranumerarios vel ad instar participantium pertinentibus ornatum sit, non eum acquirere ius ad expeditionem Brevis, quo inter Praelatos Domesticos numeretur, sed huius adeptionem honoris et gradus e sola Summi Pontificis benignitate pendere. Iam vero ne privilegiorum diversitas, quae inter homines eiusdem Ordinis Quanta semper cura Decessores Nostri advigilaverint, ut ea qua par est pietate, religione et magnificentia coleretur Deus atque laudaretur in Sanctis suis, facile deprehendat quisquis reputet quae leges ad sacra facienda sancitae, qui denique ritus divinorum officiorum pro diversitate temporum praescripti. Quae ut integra manerent, vel sapienter et sancte temperarentur f. r. Sixtus V. Apostolica Constitutione „Immensa'x sacrorum Rituum Congregationem instituit, cui duplex praecipue demandavit munus, videndi statuen dique de iis, quae ad sacros ritus latin ae Ecclesiae spectant, et curandi quae ad beatificationem et canonizationem Sanctorum referuntur. Quae omnia Nos- met ipsi in Constitutione Nostra „Sapienti consilio“ confirmavimus. Nr. 1699. De abolendis Commissionibus s. Rituum Congr. ad- iunctis et de novo ordine Consultorum pro re litur- gica instituendo.