Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

42 id ex iure aut consuetudine incumbit, severe iniungimus, ut deferendis sacris oleis destinati (qui si laici fuerint, honesti omnino sint viri) tempestive i. e. hora circiter undecima antemeridiana in ca- thedrali ecclesia compareant ac tribus mundis, (a vetustate debite per sacerdo­tem purgatis), nitidis et honestis vasculis argenteis vel saltem stanneis, nullo autem modo cupreis, neque testaceis aut plane vitreis, bene obturatis, quae inter se di­stincta et per inscriptiones literis rnaiu- sculis discreta sint, sacrum chrisma et Sancta olea excipiant. Cui vero sacrum chrisma sancta q ue olea in metropolitana nostra ecclesia distribuendi munus incum­bit, idem superpelliceo indutus, assisten­tibus sibi duobus aeque superpelliceo in­dutis clericis, absque ullo murmure aut contentione, benigne omnique cum gra­vitate et pietate, neonon iusta quanti­tate eosdem Sacros liquores dispenset; et quidem primo exteris et a civitate Stri- goniensi remotioribus (praeprimis vica- riatui aeppali Tyrnaviensi et Budape- stiensi, unde pro iisdem deferendis om­nino clericum in sacris constitutum deli­gendum mittendumque mandamus) ut ad respectivas ecclesias tempestive, quippe ante vigiliam Paschae eadem sancta olea deferri, ipsoque Sabbato Sancto fons ba- ptismalis ad tramitem Rubricarum recen- tissimo oleo et chrismate sacro lustrari queat. Interim parochos et ecclesiarum re­ctores identidem hortamur et obsecra­mus, ut nitori eorumdem vasculorum omni studio providere satagant et ante infusionem recentium oleorum aqua cine­ribus decocta lavent purgentque, ne de metallo vasculorum imbibita ranciditas novos penetrans sacros liquores, paulatim corrumpat reddatque male olentes, imo nauseam moventes, quod fideles aegre decumbentes et extreme uncti semel ite­rum que acri animo conquesti sunt. De­cursu anni vero olea sacra in loco nitido et sicco conservent omnemque curam ad­hibeant, ne eadem ranciscant; quodsi ta­men non obstante omni cura evenerit, modo in superioribus descripto vasa sacra pungent. Ut insuper tres ampullae seu vascula apte ab invicem discernantur, distinctio sacrorum liquorum facilior evadat et om­nis omnino error in singulorum sacra­mentorum administratione excludatur, volumus et mandamus, ut abbreviation! - bus adusque usitatis prorsus eliminatis, tria vascula signentur amodo uti sequitur: S. Chrisma. — 01. Inf. — 01. Ca- tech. — et parochorum seu ecclesiarum rectorum erit, ut per artifices has, et non alias inscriptiones vasculis seu ampullis postmodum procurandis incidi curent. Postremo hac oblata utentes occa­sione, quaedam secus nota, sed ut pluri­mum non observata, circa rectam san­ctorum oleorum administrationem veniunt inculcanda. Ubi primum parochus vel ec­clesiae rector novum chrisma Sanctaque olea receperit, veteribus non amplius uta­tur, sed quidquid ex his liquidum super­fuerit, totum lampadi ecclesiae ante SS. Sacramentum collucenti infundat ; sin bombyci vel gossipio dumdaxat immix­tum fuerit, super piscinam seu sacrarium devote comburat. Si per annum sancta olea in gossipio ita absorbeantur et exa­rescant, ut pollex intinctus vix madefiat, et ad praescriptas unctiones rite facien­das vix sufficere credatur, a parocho vi­ciniori aut districtus vicearchidiacono sub­sidium petatur; pro casu vero subitaneo

Next

/
Thumbnails
Contents