Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

245 Sedis Apostolicae defenderent, easdem Nos iisdem de causis hic renovamus. Restat, venerabiles Fratres, ut, quo­niam principum eornmque omnium, qui possunt vel atrocitati vel incommoditati rerum, quas memoravimus, finem impo­nere, in manu Dei sunt voluntates, ad Deum suppliciter attollamus vocem, atque, universi generis humani nomine, clame­mus : „Da pacem, Domine, in diebus nostris.“ Qui de se dixit: Ego Dominus . . . faciens pacem.1 Ipse tempestatum fluctus, quibus et civilis et religiosa socie­tas iactatur, nostris conversus precibus ad benignitatem, sedare celeriter velit. Adsit nobis propitia Virgo beatissima, quae ipsum genuit Principem pacis; ac Nostrae humilitatem Personae, Pontificale ministerium nostrum, Ecclesiam atque adeo omnium animas hominum, divino Filii sui sanguine redemptas, in mater­nam suam fidem tutelamque recipiat. Auspicem caelestium munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis, vene­rabiles Fratres, vestroque clero et populo apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die festo Sanctorum omnium, 1 Novembris MCMXIV, Pontificatus Nostri anno primo. BENEDICTUS PP. XV. 1 Isai. XLV, 6-7. Monita. Ut quis valeat Indulgentias lucrari, quas Summus Pontifex Benedictus XV. impertitur omnibus utriusque sexus Chris- tifidelibus, qui retinent aliquam ex coro­nis, rosariis, crucibus, crucifixis, parvis statuis ac numismatibus ab eadem San­ctitate Sua benedictis requiritur: Nr. 7170. Indulgentiae Ss. D. N. Benedicti Pp. XV. co­ronis,rosariis, crucibus, cru­cifixis, parvis statuis, nu­mismatibus, ab eadem Sanctitate Sua benedic­tis affixae. 1. Ut Christifideles in propria deferant persona aliquod ex enunciatis obiectis. 2. Quod si id minime fiat, requiritur ut illud in proprio cubiculo, vel alio de­centi loco suae habitationis retineant, et coram eo devote praescriptas preces re­citent. 3. Excluduntur ab apostolicae bene­dictionis concessione imagines typis exa­ratae, depictae, itemque cruces, crucifixi, parvae statuae et numismata ex stanno, plumbo, aliave ex materia fragili seu con- sumptibili confecta. 4. Imagines repraesentare debent San­ctos, qui vel iam consueta forma canoni- zati, vel in martyrologiis rite probatis descripti fuerint. Indulgentiae. Hisce praehabitis, recensentur Indul­gentiae, quae ex Summi Pontificis conces­sione ab eo acquiri possunt, qui aliquod ex supradictis obiectis retinet, et pia opera quae ad eas assequendas impleri debent: Quisquis saltem in hebdomada semel recitaverit coronam Dominicam vel ali­quam ex coronis B. V. Mariae aut rosa­rium eius ve tertiam partem aut divinum officium, vel officium parvum eiusdem B. Virginis aut fidelium defunctorum, aut septem psalmos poenitentiales aut gra­duates, vel consueverit catechesim Chris­tianam tradere, aut carceribus detentos, vel aegrotos in nosocomiis misericorditer invisere, vel pauperibus opitulari, aut Missae interessé, eamve peragere si fuerit sacerdos: quisquis haec fecerit vere con­tritus, et peccata sua confessus ad S. Synaxim accedet quolibet ex infrascrip- tis diebus, nempe Nativitatis Dominicae, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, itemque diebus festis Ssmae

Next

/
Thumbnails
Contents