Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

246 Trinitatis, Corporis Domini, Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, Nativitatis et Conceptionis B. Y. Mariae, Nativitatis S. Joannis Baptistae, S. Josephi Sponsi eiusdem B. Mariae Virginis, Ss. Aposto­lorum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Philippi et Jacobi, Bar- tholomaei, Matthaei, Simonis et Judae, Matthiae, et Omnium Sanctorum; eodem- que die devote Deum exoraverit pro hae- resum et schismatum exstirpatione, catho­licae fidei incremento, pace et concordia inter principes Christianos, aliisque sanctae Ecclesiae necessitatibus; quolibet dicto­rum dierum Plenariam Indulgentiam lu­crabitur. Quisquis vero, corde saltem contri­tus, haec omnia peregerit in aliis festis Domini et B. V. Mariae quolibet dictorum dierum Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum acquiret: qua­vis Dominica vel alio anni festo indulgen­tiam quinque annorum totidemque quadra­genarum lucrabitur: sin autem eadem alio quocumque anni die expleverit, cen­tum dierum Indulgentiam acquiret. Praeterea, quisquis consueverit semel saltem in hebdomada recitare aliquam ex coronis aut rosarium, vel officium parvum B. Mariae Virginis, vel fidelium defuncto­rum, aut vesperas, aut nocturnum saltem cum laudibus, aut septem psalmos poeni- tentiales cum litaniis adiectisque precibus, quoties id peregerit centum dierum Indul­gentiam consequetur. Quisquis in mortis articulo constitu­tus animam suam devote Deo commen­daverit, atque iuxta instructionem fel. rec. Benedicti XIV in Constitut. quae incipit Pia Mater sub die 5 Aprilis 1747, para­tus sit obsequenti animo a Deo mortem opperiri, vere poenitens, confessus et S. Communione refectus, et si id nequiverit, Saltem contritus, invocaverit corde, si la­biis impeditus fuerit, Ssmum Nomen Jesu, Plenariam Indulgentiam assequetur. Quisquis praemiserit qualemcumque orationem praeparationi Missae vel sanctae Communionis, aut recitationi divini offi­cii, vel officii parvi B. V. Mariae, toties quinquaginta dierum Indulgentiam ac­quiret. Quisquis in carcere detentos aut aegrotantes in nosocomiis inviserit, iisque opitulatus fuerit, vel in Ecclesia Chris­tianam catechesim tradiderit, aut domi illam suos filios, propinquos et famulos docuerit, toties biscentum dierum Indul­gentiam lucrabitur. Quisquis ad aeris campani signum, mane vel meridie aut vespere solitas pre­ces, nempe Angelus Domini, aut eas ig­norans recitaverit Pater noster et Ave Maria, vel pariter sub primam noctis horam, edito pro defunctorum suffragio Campanae signo, dixerit psalmum De profundis, aut illum nesciens recitaverit Pater noster et Ave Maria, centum die­rum Indulgentiam acquiret. Eamdem pariter consequetur Indul­gentiam, qui feria sexta devote cogitave­rit de passione ac morte Domini Nostri Jesu Christi, terque Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam recitaverit. Is qui suam examinaverit conscien­tiam, et quem sincere poenituerit pecca­torum suorum cum proposito illa emen­dandi, devoteque ter recitaverit Pater noster et Ave Maria in honorem Ssmae Trinitatis, aut in memoriam Quinque Vul­nerum D. N. Jesu Christi quinquies pro- nunciaverit Pater ?ioster et Ave Maria, centum dierum Indulgentiam acquiret. Quisquis devote pro fidelibus oraverit,

Next

/
Thumbnails
Contents