Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXVII.
244 quidem suo quemque Episcopo coniunctis- simos esse, atque obsequentissimos. Profecto ab illa elatione animi et contumacia, quae horum est temporum, non omnes, ut supra deploravimus, vacant administri sacrorum ; neque enim raro contingit Pastoribus Ecclesiae, ut dolorem et impugnationem inde inveniant, unde solatium et adiumentum i ure exspectarint. Iam vero qui tam misere officium deserunt, etiam atque etiam recogitent, divinam esse eorum auctoritatem, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei,1 ac si, ut vidimus, Deo resistunt, quicumque potestati cuivis legitimae resistunt, multo magis impie eos facere, qui Episcopis, quos Deus suae potestatis sigillo consecraverit, parere abnuant. Cum caritas, ita Ignatius Martyr, non sinat me tacere de vobis, propter ea anteverti vos admonere, ut unamini sitis in sententia Dei. Etenim Iesus Christus, inseparabilis nostra vita, sententia Patris est, ut et Episcogti, per tractus terrae constituti, in sententia Patris sunt. Unde decet vos in Episcopi sententiam concurrere} Quemadmodum autem Martyr illustris, ita omnes, quotquot fuerunt, Patres et Doctores Ecclesiae locuti sunt. -— Ad haec, nimis grave, propter difficultates quoque temporum, sacri Pastores ferunt onus ; graviore etiam in sollicitudine sunt de gregis concrediti salute: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.3 Nonne crudeles dicendi sunt, qui eis, obsequium debitum recusando, id oneris, id sollicitudinis augent? Hoc enim non expedit vobis,4 diceret istis Apostolus: idque propterea quia Ecclesia 1 Act. XX, 28. 2 In Epist. ad Ephes., III. 3 Hebr. XIII. 17. 4 Ibid. 17. est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens ;1 ex quo sequitur, cum Ecclesia non esse, qui cumEpiscopo non sit. Et nunc, venerabiles Fratres, in harum exitu litterarum, sponte redit animus ad illud, unde initium scribendi fecimus; atque huius calamitosissimi belli finem, tum societati hominum, tum Ecclesiae, iterum omnibus precibus imploramus ; hominum quidem societati, ut, reconciliata cum fuerit pax, in omni civili et humano cultu vere progrediatur: Ecclesiae autem lesu Christi, ut, nullis iam impedimentis retardata, pergat in quavis ora ac parte terrarum opem et salutem hominibus afferre. — Ecclesia sane iam multo diutius non ea, qua opus habet, plena libertate fruitur; scilicet ex quo caput eius Pontifex Romanus illo coepit carere praesidio, quod, divinae providentiae nutu, labentibus saeculis nactus erat ad eamdem tuendam libertatem. Hoc autem sublato praesidio, non levis catholicorum turbatio, quod necesse erat fieri, secuta est: quicumque enim Romani Pontificis se filios profitentur, omnes, et qui prope sunt et qui procul, i ure optimo exigunt ut nequeat dubitari, quin communis ipsorum Parens in administratione Apostoliéi muneris vere sit et prorsus appareat ab omni humana potestate liber. Itaque magnopere exoptantes ut pacem quamprimum gentes inter se componant, exoptamus etiam ut Ecclesiae Caput in hac desinat absona conditione versari, quae ipsi tranquillitati populorum, non uno nomine, vehementer nocet. Hac igitur super re, quas Decessores Nostri pluries expostulationes fecerunt, non quidem humanis rationibus, sed officii sanctitate adducti, ut videlicet iura ac dignitatem 1 S. Cypr. „Florentino cui’ et Puppiano ep. 66 (al. 69).“