Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

243 Noster „omnium haereseon collectum“ edixit esse et sollemniter condemnavit. Eam Nos igitur condemnationem, venera­biles Fratres, quantacumque est, hic ite­ramus; et quoniam non usquequaque op­pressa est tam pestifera lues, sed etiam- num hac illae, quamvis latenter, serpit, caveant omnes diligentissime, hortamur, a quavis huius contagione mali; de quo quidem apte affirmaveris quod lob alia de re dixerat: Ignis est usque ad perdi­tionem devorans, et omnia eradicans ge­nimina.1— Nec vero tantum ab erroribus catholici homines, cupimus, abhorreant, sed ab ingenio etiam, seu spiritu, ut aiunt, Modernistarum: quo spiritu qui agitur, is quicquid sapiat vetustatem, fastidiose respuit, avide autem ubivis nova conqui­rit: in ratione loquendi de rebus divinis, in celebritate divini cultus, in catholicis institutis, in privata ipsa exercitatione pietatis. Ergo sanctam haberi volumus eam maiorum legem: Nihil innovetur, nisi quod traditum est; quae lex tametsi inviolate servanda est in rebus Fidei, ta­men ad eius normam dirigenda sunt etiam, quae mutationem pati possunt; quamquam in his ea quoque regula ple­rumque valet: Non nova, sed noviter. Iam, quia, venerabiles Fratres, ad profitendam aperte Fidem catholicam atque ad vivendum congruenter Fidei, plurimum homines fraternis hortamentis mutuisque exemplis inflammari solent, ideo Nos alias atque alias excitari conso­ciationes catholicorum equidem vehemen­ter gaudemus. Atque illae non solum op­tamus ut crescant, sed volumus Nostro etiam patrocinio studioque semper flo­reant: florebunt autem, modo praescrip­tionibus quas haec Apostolica Sedes iam 1 lob. XXXI, 12. dedit vel datura eis est, constanter fide- literque obtemperarint. Quotquot igitur, earum participes societatum, pro Deo Ecclesiaque contendunt, ne sinant un­quam sibi excidere quod sapientia cla­mat: Vir obediens loquetur victoriam ;x nisi enim Deo paruerint per obsequium in Ecclesiae ducem, nec divinam sibi con­ciliabunt opem, et frustra contendent. Ad haec omnia vero — ut eum, quem exspectamus, exitum habeat — nostis, venerabiles Fratres, illorum necessariam esse prudentem sedulamque operam, quos Christus Dominus operarios in messem suam misit, id est clericorum. — Quare intelligitis praecipuam vestram curam in hoc debere versari, ut et qui apud vos de sacro ordine iam sunt, in eis con­sentaneam sanctimoniam foveatis, et qui sunt alumni sacrorum, eos optimis insti­tutis praeceptisque ad munus tam sanctum rite conformetis. Id vos ut quam diligen­tissime facere velitis — tametsi vestra diligentia hortatione non indiget — hor­tamur atque etiam obsecramus. Res enim eiusmodi agitur, ut nulla sit maioris mo­menti ad Ecclesiae bonum; qua de re, cum decessores Nostri fei. rec. Leo XIII et Pius X egerint data opera, Nos hic plura dicere non habemus. Tantum roga­mus, ut illa Pontificum sapientissimorum acta, praesertim Piana Exhortatio ad Clerum, suadentibus atque instantibus vobis, ne unquam obruantur oblivione, sed studiosissime observentur. Unum tamen est, quod praeteriri silentio non debet: quotquot enim sunt sacerdotes, omnes, uti filios Nobis penitus dilectos, volumus admonitos, quam plane opus sit, cum ad propriam ipsorum salu­tem, tum ad sacri ministerii fructum, eos 1 Prov. XXI, 28. 38

Next

/
Thumbnails
Contents