Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

242 agant. — Probe Dei Ecclesiaeque hostes intelligent, nostrorum quodvis in propug­nando dissidium sibi esse victoriae: quare illam habent usitatissimam rationem, ut cum catholicos homines viderint coniunc- tiores, tum, callide iniicientes eis discor­diarum semina, coniunctionem dirimere nitantur. Quae utinam ratio ne ita saepe ex voluntate eis evenisset, tanto cum re­ligiosae rei detrimento! Itaque ubi pote­stas legitima quid certo praeceperit, nemini fas esto negligere praeceptum, propterea quia non probetur sibi: sed quod cuique videatur, id quisque subiiciat eius aucto­ritati, cui subest, eique, ex officii consci­entia, pareat. — Item nemo privatus, vel libris diariisve vulgandis vel sermonibus publice habendis, se in Ecclesia pro ma­gistro gerat. Norunt omnes cui sit a Deo magisterium Ecclesiae datum : huic igitur integrum ius esto pro arbitratu loqui, cum voluerit; ceterorum officium est, loquenti religiose obsequi dictoque audientes esse. In rebus autem, de quibus, salva fide ac disciplina, — cum Apostolicae Sedis iudi- cium non intercesserit — in utramque partem disputari potest, dicere quid sen­tiat idque defendere, sane nemini non licet. Sed ab his disputationibus omnis intemperantia sermonis absit, quae graves afferre potest offensiones caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contrariam teneant, eos, hac ipsa tantum causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplinae. Abstineant se etiam nostri, volumus, iis appellationibus, quae recens usurpari coeptae sunt ad catholicos a catholicis distinguendos: easque non modo devitent uti profanas vocum novi­tates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbatio sequitur, ma- gnaque confusio. Vis et natura catholicae fidei est eiusmodi ut nihil ei possit addi, nihil demi: aut omnis tenetur, aut omnis abiicitur. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque credi­derit, salvus esse non poterit} Non igitur opus est appositis ad professionem catho­licam significandam; satis habeat unus­quisque ita profiteri: „Christianus mihi nomen, catholicus cognomen;“ tantum studeat se re vera eum esse, qui nomi­natur. Ceterum, a nostris qui se ad commu­nem rei catholicae utilitatem contulerunt, longe aliud nunc Ecclesia postulat, quam ut diutius haereant in quaestionibus, qui­bus nihil proficitur; postulat, ut summo opere contendant integram conservare fi­dem et incolumem ab omni erroris afflatu, sequentes eum maxime, quem Christus constituit custodem et interpretem veri­tatis. Sunt etiam hodie, nec ita pauci sunt, qui, ut ait Apostolus, „prurientes auribus, cum sanam doctrinam non sus­tineant, ad sua desideria coacervent sibi magistros, et a veritate quidem auditum avertant, ad fabulas autem convertantur.“2 Inflati enim elatique magna opinione men­tis humanae, quae progressiones sane in­credibiles in exploratione naturae, Deo nimirum dafite, fecit; nonnulli, cum prae suo iudicio auctoritatem Ecclesiae con­temnerent, usque eo sua temeritate pro­cesserunt, ut ipsa Dei arcana et omnia quae Deus homini revelavit, sua intelli- gendi facultate metiri atque ad ingenium horum temporum accomodare non dubi­tarent. Itaque exstiterunt monstruosi er­rores Modernismi, quem recte Decessor 1 Symb. Athanas. 2 II. Tim. IV, 3, 4.

Next

/
Thumbnails
Contents