Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVII.

241 in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus ope­ratur in nobis.1 Denique omni ope atque opera eniti ut revirescat in hominibus rerum fides quae supra naturam sunt, simulque cultus, desideratio, spes bonorum aeternorum, hoc debet esse vobis propo­situm in primis, venerabiles Fratres, tum reliquo clero, tum etiam nostris omnibus, qui, vario consociati foedere, Dei gloriam communemque veri nominis utilitatem student promovere. Prout enim haec apud homines Fides creverit, decrescet eorum- dem studium immodicum consectandi terrestrium bonorum vanitatem, ac sensim, caritate resurgente, motus contentionesque sociales conticescent. Nunc autem, si ab hominum commu­nitate ad proprias Ecclesiae res conside­randas cogitationem convertimus, est pro- fecto, cur animus Noster, tam magna temporum calamitate percussus, aliqua saltem ex parte reficiatur. Nam, praeter argumenta, quae se dant apertissima, di­vinae illius virtutis ac firmitatis qua pol­let Ecclesia, non parum consolationis ipsa Nobis offerunt, quae decessor Noster Pius X, cum Sedem Apostolicam sanctissimae vitae exemplis illustrasset, praeclara Nobis reliquit suae actuosae providentiae mu­nera. Videmus enim eius opera inflam­matum universe in sacro ordine studium religionis; excitatam christiani populi pie­tatem ; promotam in consociationibus ca­tholicorum actionem ac disciplinam; qua constitutas, qua numero auctas Episco­porum sedes; institutioni adolescentis cleri tum pro severitate canonum, tum, quoad opus est, pro natura temporum consul­1 II Cor. 1Y. 17. tum; a magisteriis sacrarum disciplina­rum depulsa temerariae novitatis pericula ; maiestati sacrorum artem musicam digne servire iussam, auctumque liturgiáé de­cus; novis praeconum Evangelii missioni­bus christianum late nomen propagatum. Magna sunt ista quidem Decessoris in Ecclesiam promerita," quorum memo­riam grate posteritas conservabit. Quo­niam tamen ager Patrisfamilias semper, Deo permittente, inimici hominis mali­gnitati patet, nunquam est futurum, ut ibi elaborandum non sit, ne zizania luxurian­tia bonis frugibus officiant. Itaque, inter­pretantes dictum quoque Nobis, quod pro­phetae Deus dixerat: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas... et aedif ices et plan­tes,1 quaecumque erunt mala prohibenda, bona provehenda, quantum erit in Nobis, summo usque studio curabimus, quoad Pastorum Principi rationem a Nobis ad­ministrati muneris placeat repetere. Iam nunc igitur, venerabiles Fratres, cum vos universos primo litteris affamur, commodum videtur Nobis nonnulla attin­gere capita rerum, quibus praecipuas quas­dam curas adhibere decrevimus: ita, ma­turantibus vobis vestra opera adiuvare Nostram, maturius etiam optati fructus exsistent. Principio, quoniam in omni hominum societate, quavis de causa coiverint, ad successum communis causae maxime in­terest socios in idem summa conspiratione conniti, omnino Nobis faciendum est, ut dissensiones atque discordiae inter catho­licos, quaecumque sunt, desinant esse, novae ne posthac oriantur, sed ii iam unum idemque omnes et sentiant et 1 Ierem. I, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents