Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
133 Nr. 4106 Eminentissi- mus Arch i - praesul gratias agit prc votis sibi e parte Cleri occasione Suae ad Car- dinalitiam dignitatem elevationis et diei onornas- ticae depromptis. Apostolicae Sedis gratia inter numerum Patrum purpuratorum cooptatis et favente Dei benignitate nuper coeles) tis Nostri Patroni festum celebrantibus Clerus Noster fidelis vota ferventia Nobis depromsit suamque erga Archipraesulem reverentiam, fidelitatem atque filialem devotionem contestando omnia fausta felicia quaeque Nobis adprecatus est. Dum pro his omnibus sinceras rependimus grates, lubentes utimur hac quoque favorabili occasione, ut dilectos filios Nostros vehementer hortemur, ut Sacrae Romanae Ecclesiae, utpote fidei nostrae petrae inconcussae firmiter adhaereant et spiritu atque zelo Praecursoris Domini animati, nullis laboribus parcendo strenue satagant exsequi Sanctissimi Patris voluntatem ut omnia instaurentur in Christo. Nr. 3759 Societas Jesv primo a restitutione saeculo excedente, £0- lemnes apparat suppli cationes triduanas, ab Augustissimo Pontifice indulgentiarum praemiis ditatas. x Ignatiana religiosorum familia, saeculo decimosexto vernante, non sine miserentis Dei singulari consilio, quantum ex rerum eventis vias Domini existimare . homini licet, excitata est, ut sanandis vulneribus avitae patrum religioni miserrime inflictis operam daret, atque priscam fidem in plurimorum animis labe factatam, imo per universam fere Europam in discrimen adductam ac paene eversam, velut ab interitu vindicaret. Sane ipsa Societas Jesu, a concilii Tri- dentini patribus commendata et a Romanis Pontificibus praeconio laudum identidem cumulata, de rationibus Matris Ecclesiae et civilis pariter reipublicae quum praeclare sit apud multos aeque veteris atque novi orbis populos merita, tum praesertim apud nostrates claret vel praestantissime in utramque rempublicam promeritis, in fastis patriae consignatis. Quod in specie patriam nostram attinet, omnes qui historiam ecclesiae apud nos vel primis degustarunt labiis optime norunt, quantum restauratio ecclesiae catholicae in Hungária Societati Jesu in acceptis referendum habeat. Ipse enim immortalis memoriae praedecessor noster Petrus cardinalis Pázmány ex hac ipsa societate ortus exui tavit ut gigas ad currendam viam instaurandae rei catholicae in patria. Incoeptum grande opus feliciter ad finem perduxit prout omnes cordati viri agnoverunt et nuperrime quoque in so- lemnitatibus Posonii celebratis unanimi ore depraedicaverunt. Quantumvis malevola obstrepet ac livescat obtrectatio, omnes plane aequi rerum aestimatores agnoscere debent, in- clytam societatem Jesu inde ab initiis J 20