Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

134 foecundam semper fuisse sanctimoniae et sapientiae laude, eamque ad nostra usque tempora praestantissimorum virorum nu­tricem. Solidam profecto sanamque si quaeras doctrinam, omne disciplinarum etiam mere profanarum genus amplecten- tem: vitae integritatem in tanta pecca­torum nocte collucentem: virtutem glo­riosa in acie pro Deo et patria militan­tem : alacrem invictumque animum in excolenda Domini vinea elaborantem: haec omnia in una invenies florentissima familia Loyolana humanis rebus nusquam debilitata, quae in certamine pro iustitia suscepto intrepide semper confertisque dimicat ordinibus, suoque insuper docet exemplo, qua fide, quo amore sit Matri Ecclesiae et centro unitatis, quippe Apo- stolicae Sedi adhaerendum. Licet vero talis ac tanta sit societas numquam fa­tiscens, nec ulla unquam instauratione regularis disciplinae indigens, graves ta­men identidem perpessa est persecutiones et iniurias, numquam non excelso animo toleratas, inter quas gravissima, sed haud ultima est suppressio societatis, improbo­rum machinationibus a Clemente Papa XIV vi extorta et apostol i cis literis „Do­minus ac Redemptor“ in forma Brevis die 21 Julii a. 1773 datis et 16 Augusti eiusdem publicatis definita. Ast dives in misericordia Deus, qui suos numquam derelinquit, quinimo in omni tribulatione solari et simul humiles exaltare consue­vit : familiam in Russiae regno etiam post suppressionem de venia Apostolicae Sedis reflorentem vitam degentem, octavo moeroris lustro vix expleto ad novum vigorem revocavit per solemnem Pii Pa­pae VII. constitutionem „Sollicitudo om­nium ecclesiarum“ die 7 Augusti a. 1814. datam. Ita amplitudo campi, in quem societatis Jesu operam providens Deus vocavit, denuo patuit et quales saeculo elapso fuerint labores praestiti, nemo igno­rat, ipseque testatur campus societatis alumnorum sudore irrigatus, necnon ma­gistra vitae et nuntia veritatis historia, illustria facinora tot virtutum monumenta posteris tradens. Quae si oculis videantur minime profanis, impossibile est non agno­scere vim Divini Numinis, per varios vi­tae casus ludentem, quam adorantes per- iucundo laetitiae sensu affecti gratulemur Societati domestica festa celebranti, si- mulque oblata indulgentiarum occasione utentes, fervidis exoremus precibus ipsum Auctorem Fidei, ut militibus suis vires praeliandi porro suppeditet, divinaeque augendae gloriae flammas intercedente Ignatio legifero novas e coelo adspiret. Denique mandamus ut Breve apostolicum, quibus indulgentiae tribuuntur apto modo ad notitiam fidelium perferatur utque ipsa die 7 Augusti, qua ante centum annos societas vigori restituta est, omnes in hac archidioecesi celebrantes addant oratio­nem tamquam imperatam de SS. Corde Jesu, cui tota suae familiae victoria ad- scribenda est. PIUS PP. X. Universis Christifidelibus, salutem et apostolicam benedictionem. — Refert ad Nos dilectus filius Franciscus Xaverius Wernz, praepositus generalis Societatis lesu, die septimo proximi mensis augusti centesimum reversurum esse annum, ex quo ipsa Societas, auctoritate et gratia Sedis apostolicae per Constitutionem „Sollicitudo omnium ecclesiarum“ a Pio PP. VII rec. mem. decessore Nostro ob­signatam, restituta feliciter fuit. Ad au­spicati eventus memoriam celebrandam,

Next

/
Thumbnails
Contents