Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

128 fere universali, etiam in patria nostra vi­gente, ut plurimum non eo mensis die celebrabatur, quo consecratio ipsa peracta fuit, sed aliqua potius Dominica fixa, a a consecratore in dedicationis actu assi­gnata, nec unquam sine venia Aposto- licae Sedis immutanda. Quia vero iuxta vigentes Rubricas Dominicae quaecunque assignationem cuiuslibet festi perpetuam omnino excludunt: anniversarium dedi­cationis ecclesiarum, licet unum sit ex festis Domini primariis, in aliam diem mensis fixam perpetuo reponi ac respe­ctive assignari debuit. Quia insuper con­secrationes ecclesiarum aestivali et vel maxime autumnali tempore peractae fue­runt, earumque dedicationis anniversarium Dominicis post Pentecosten assignatum: existimavimus dictum anniversarium pro omnibus ecclesiis consecratis (cathedral! excepta) haud incommode transferri ad tempus autumnale, et quidem ad Octo­bris mensis diem 22, quae cum tota fere octava libera est a festis novem Lectio­num ac proinde celebrationi talis Festi particularis aptissima. In posterum igitur, seu inde a Ca­lendis anni 1915 omnes ecclesiae curiales, relicto suae consecrationis anniversario, licet olim ab Episcopo legitime fixo, an­nuam suae inaugurationis memoriam ritu liturgico celebrabunt 22 Octobris iuxta Rubricas; quod ut rite etiam ab omnibus fieri possit, omnia scitu necessaria in Ca­lendario dioecesano adnotari curabimus. Si in quibusdam nefors parochiis templi natalis seu dedicationis anniver­sarium a curiatis fidelibus festive uti de­cet obiri soleat cum solemnitatibus con­gruentibus, nihil prorsus hac ex parte quoad externam solennitatem inconsulto Ordinario et ipsis fidelibus haud auditis immutetur, imo Sacrorum curionum erit laudabiles eatenus porro fovere et ser­vare consuetudines. In tali casu Offi­cium et Missa dici omnino debet iuxta Calendarium dioecesanum, sed in Missa de officio currente celebranda sub una conclu­sione addi poterit (non tamen debet) com­memoratio dedicationis ecclesiae. Quod si in tali ecclesia plures fiant Missae, una so- lemnis seu cantata celebrari poterit de anni­versario dedicationis, (quin de eo recitatum fuerit officium) et in ea, sub unica con­clusione cum prima, additur oratio mysterii vel Sancti, in cuius honorem Ecclesia consecrata est. Denique adnotatur de ec­clesia solummodo benedicta et solemni ritu consecrationis ab Episcopo haud lu­strata, officium dedicationis nullatenus esse recitandum, nec Missam celebrandam. Officina libraria Friderici Equitis Pustet, institoris Ratisbonensis, Apostoli- cae Sedis et Rituum Congregationis typography de arduo edendorum librorum liturgicorum labore optime meriti, novam nuperrime omnibus numeris absolutam Breviarii Romani (formae, quam dicunt in XVIII) adornavit editionem, in quatour partes divisam, quam utpote ad normam bullae „Divino afflatu“ et motu proprio „Abhinc duos annos“ dispositam et in­cusam, recentissimisque decretis plane con­formem, ipsa S. R. C. die 25 Martii a. c. uti typicam habendam declaravit. In hoc prorsus novo Breviario, cuius singula folia a S. R. C. recognita fuerunt, omnes sive in textu sive in specialibus rubricis factae immutationes propriis locis insertae ha­bentur, et Responsoria de tempore, quo­rum usus iuxta novas rubricas quotidianus fere est, non amplius citantur, sed ad Nr. 3361. Novum edi­tionis typicae Breviarium Romanum commen­datur.

Next

/
Thumbnails
Contents