Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
129 Nr. 3362. De usu anti quorum Breviariorum permisso. maiorem psallentium commoditatem post unamquamque Lectionem de Scriptura ubique per extensum impressa sunt. Commendat insuper librum chartae indi- cae tenuitas, densitas et laevor, summa item formae elegantia, ponderis exiguitas et typorum pulchritudo, literarum quippe species minuscularum quidem, oculos tamen licet debiliores minime laedens. Appendix, hucusque usitata et pro aliquibus locis inscripta, utpote iuxta novas dispositiones prorsus superflua eliminata est, ad calcem tamen adiocta illa festorum Archidioeceseos Strigoniensis propriorum, a nobis die 5 Aprilis anni currentis ad- probata. Omnibus iam inspectis non est cur hanc elegantem et practicam Breviarii editionem pluribus commendemus, quae quidem se ipsam vel maxime commendat et venit apud bibliopolam G. Buzdrovits Strigonii. Pretium pro qualitate chartae et ligaturae diversum: 41 cor. — 45 cor. — 50 cor. — 55 cor. Alia majoris formae (in NII°) Breviarii editio adhuc sub prelo sudat et mox exeunte mense Junio evulgabitur. Commoditati profecto consulit quisque suae, si sumptibus haud parcens novum sibi procurat Breviarium, quod in uno volumine contineat omnia recentissimis decretis reformata, immutata et aptata; ad id tamen neminem teneri patet ex voluntate legislatoris identidem manifestata. Sic praeprimis ex motu proprio „Abhinc duos Annos“ S. D. N. Pii Papae X. diei 23 Octobris anni 1913, de divinis officiis noviter ordinandis, cuilibet permittitur in psallendo adhibere Breviaria Romana, quae in usu sunt, dummodo novum Psalterium quisque habeat et alium libellum immutatas Rubricas, novas aliquas Lectiones atque Officium in Commemoratione 00. FF. DD. persolvendum, denuo immutatum, continens. Talis nuper prodiit fasciculus typis Vaticanis descriptus et mox uti coniicere licet alibi etiam imprimendus, qui titulum habet: Variationes in divino officio recitando, sine quo inde a Calendis Januariis 1915 nonnulla officia antiquis breviariis uteutes rite vix recitare poterunt. Quod adnotasse sufficiat. Pretium fasciculi exiguum: 70 den. Quum in Kalendariis particularibus' aliquoties duo vel tres Sancti aut Beati sub eodem Communi descripti, eadem die et sub eodem ritu ita occurrant, ut unico Festo, Officio et Missa sint recolendi ad normam decreti 28 octobris 1913, humi-1 les enixaeque preces ab eiusmodi Kalen- ^ daria habentibus sacrae Rituum Congre. . . . T gatiom porrectae sunt, ut pro his casibus nova Officia cum Missis de Communi, praeter cetera iam exsistentia, conficere, atque adprobare vellet, in Propriis particularibus opportune inserenda. Sacra porro ipsa Congregatio his votis precibusque indulgens, facto verbo cum sanctissimo Domino nostro Pio Papa X, quatuor Officia cum Missis de Communi, nempe plurium Confessorum tam Pontificum quam non Pontificum itemque plurium tam Virginum quam non Virginum concinnanda curavit; atque, opere diligenter absoluto et reviso, eiusdem sanctissimi Domini nostri auctoritate probavit. Potestatem insuper fecit Rmis Episcopis aliisque locorum Ordinariis ac Superioribus cuiusvis Ordinis, Congregationis seu Insti19 Nr. 3667. Decretum adprobatio- nis et concessionis circa Officia ;t Misssas de Communi )]urium Confessorum Pontificum rei non Pontificum et )lurinm Virginum vel non Virginum.