Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

127 Nr. 3251. De festo S. Adalberti Ep. M. eccle­siae metro- politanae Ti­tularis et arcliidioe- cescos capi­tulique Stri- goniensis Tu­telaris cele­brando. Joannis Nep. — S. Rochi C.) nihil om­nino fit, nisi in propriis ecclesiis ratione Tituli iuxta Rubricas. Quum iuxta novissimas Rubricarum sanctiones nullum festum, ne Domini qui­dem, (si illud SS. nominis Jesu et SS. Trinitatis excipias) in aliqua Dominica, etiam minori, perpetuo assignari queat: ipsum quoque festum S. Adalberti Ep. M., in metropolitami ecclesia inde ab eius inauguratione anno 1856 peracta, de Apo- stolicae Sedis venia quotannis Dominica II post Pascha solemni ritu liturgico ce­lebrari solitum, sedi suae propriae, qua in Martyrologio Romano et Calendariis etiam profanis inscribitur, diei quippe 23 Aprilis restitui debuit. Ne tamen ex im­mutatione et novatione Rubricarum de praecipui arcliidioeceseos et capituli coe­lestis Patroni cultu, in ecclesia praepri- mis cathedrali laudabiliter vigente et duo­decim fere; lustrorum usu firmato quid­quam decedat: festum eiusdem Tutelaris, in quantum novae Rubricae sinunt, ex­quisito etiam V. Capituli Metropolitani voto, per externam solemnitatem porro quoque Dominica II post Pascha cele­brandum decrevimus. Volumus igitur et mandamus ut in ecclesia nostra metro- politana, externa praedicti festi solemni- tas, perpetuis futuris temporibus hac ra­tione servetur: 1. pridie seu Sabbato, pa­riter atque Dominica II post Pascha so- lemnes fiant in cantu Vesperae, iuxta Directorium quotannis persolvendae; 2. omnes Missae, (praeter unam summo mane in capella Bakács, et aliam expleto ser­mone sacro ad aram Crucis de Dominica celebrandam) fiant de S. Adalberto Ep. M. cum commemorationibus occurrentibus et Evangelio Dominicae in fine. Sacrum vero positificale, ab Ordinario de more celebrandum, ritum sibi vindicans so- lemnem, nullam sive Dominicae sive al­terius festi habebit commemorationem ; 3. sermo sacer festivus de S. Patrono dicen­dus erit, ita prorsus uti ante moris erat; 4. item indulgentias plenarias a p. m. Pio IX die 24 Nov. 1854 concessas, hac Dominica, qua externa festi solennitas agi­tur, fideles lucrari poterunt. 5. Litaniae in honorem coelestis Patroni fundatae in­cipiant pridie seu Sabbato, et per totum serventur octiduum, solitoque ritu coram reliquiis eiusdem persolvantur; 6. Dominica eadem in nulla civitatis nostrae ecclesia sive parochiali sive regulari solemnis serve­tur ante meridiem cultus divinus, sed fideles praeviae iam monendi et incitandi erunt, ut bonum exemplum praebentibus ipsis sacrorum curionibus, ecclesiam adeant ca- thedralem, coelestem Patronum venera­turi, quod sapienter a decessoribus no stris statutum, sed temporum iniuria pene obliteratum, praesentibus innovamus ser- vandumque inculcamus. Interim haec no­stra dispositio externam nonnisi respicit 5. Adalberti Ep. M. solennitatem, eam- que in cathedrali festive obeundam, mi­nime vero ipsius festum, quod iuxta Ru­bricas die sua propria seu natali, nempe 23 Aprilis ubique (etiam in ecclesia ca­thedrali) in tota archidioecesi celebran­dum erit. Natalis cuiusvis ecclesiae, ritu so­lemni ab Episcopo consecratae, quem re- deunte inaugurationis die anniversaria Rubricae iubent quotannis recolendum, quemque vulgo dedicationis anniversarium appellamus: hucusque ex consuetudine Nr. 3252. Anniversa- ruim dedica­tionis cuius­que ecclesiae curialis con­secratae, postmodum una eadem- que die in tota arclvidioecesi celebrandum.

Next

/
Thumbnails
Contents