Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
70 huiusmodi feriis vel vigiliis Missae lectae pro defunctis semper prohibitae sunt, exceptis Missis in die obitus, in ecclesiis ubi celebratur funus alicuius defuncti cum Missa in cantu; item excepta unica Missa quae pro defuncto paupere celebrari potest iuxta decretum 9 maii 1899, n. 4024; item Missis quae in sepulcretis celebrantur, ad normam decreti 19 maii 1896, num. 8903; item exceptis Missis lectis in prima die libera uniuscuiusque hebdomadae in Quadragesima iuxta novas rubricas. — Ex indulgentia vero sanctae Sedis habentur adhuc valida, donec expirent, Rescripta quinquennalia, aliquibus dioecesibus et provinciis religiosis exteris nuper concessa, celebrandi bis in hebdomada Missas lectas de Requie in die obitus seu depositionis, tertio, septimo, trigesimo et anniversario. Contrariis non obstantibus quibuscunque, die 8 februarii 1913. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. t Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. Nr. 2864 De missa extra locun sacrum, de baptismate domi administrando, di Eucharistia privatim de ferenda. S. C. de disciplina Sacramentorum. t— Romana et aliarum. — „In plenario eminentissimorum Patrum coetu, habito in palatio apostolico Vaticano die 20. decembris 1912., sequentia dubia proposita fuerunt: I. An et quibus de causis Ordinarii permittere possint per modum actus, ut sacrosancta missa extra locum, privatis in domibus celebretur. II. An Ordinarii permittere possint, ut parvulis, praeterquam quod instante mortis periculo vel urgente infirmitate, domi baptismatis sacramentum administretur. III. An Ordinarii permittere possint, ut mala affectis valetudine, qui domo egredi nequeant et sacram Communionem ob devotionem petant, cum praesertim in aliqua paroecia plures petant, vel aliquis petat frequenter, S. Eucharistia privatim, seu non observatis Ritualis praescriptionibus, ab ecclesia domum deferatur. Et Emi Patres, re mature perpensa, reposuerunt: Ad I. Affirmative ex iustis et rationabilibus causis, per modum actus non tamen in cubiculo, sed in loco decenti, servatisque aliis de hire servandis et gratis omnino quocumque titulo. Ad II. Affirmative ex iusta et rationabili causa. Ad III. Affirmative ex iusta et rationabili causa, servato saltem ritu proposito a Benedicto XIV. in decreto Inter omnigenas, 2. febr. 1744., §. 23., scilicet: „Sacerdos stolam semper habeat propriis coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pixidem recondat, quam pér funiculos collo appensam in sinu reponat; et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu clerici, associetur.“ Quas resolutiones Ssmus D. N. Pius PP. X. in audientia habita ab infrascripto Secretario die 22. decembris 1912, ratas habere et confirmare dignatus est. — Datum Romae e Secretaria S. C. de disciplina Sacramentorum, die 23. decembris 1912. — D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Gi usti ni, SecretariusS Augescentibus in diem concessionibus sive localibus sive personalibus altaris, quod vocant, privilegiati, nec non Missarum cum privilegio ex parte fidelium petitionibus, ne facilis neglectus conditionis, Nr. 2866. De qualitate missae ad indulgentiam altaris privilegiati lucrandam.