Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
71 Nr. 2867. Declaratio circa formulam orationis „Obsecro te“, post missam recitandae. sub poena nullitatis in praesens requisitae, legendi, cum liceat, Missam de Requie aut adiiciendi ad Missam de feria vel vigilia Orationem defunctorum propriam, in grave purgantium animarum detrimentum vergat, supremae huic sacrae Congregationi sancti Officii, cui res universa de Indulgentiis demandata est, pluribus ex locis oblatae sunt preces pro eiusmodi conditionis relaxatione. Quibus mature perpensis, Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores generales, in plenario conventu habito feria IV die 19 februarii anni 1918. supplicandum Sanctissimo cen- suerunt, ut sequens Decretum pro universa Ecclesia adprobare, ac de plenitudine Suae potestatis firmum ratumque habere dignaretur: „Ad Altaris privile- giati, quod vocant, Indulgentiam lucrandam, non amplius in posterum sub poena nullitatis requiri, Missam de requie aut de feria vel vigilia cum Oratione defuncti propria celebrari; id tamen laudabiliter fieri, cum licet ac decet, pietatis gratia erga defunctum.tt Et sequenti feria V, die 20 eiusdem mensis, santissimus Dominus noster Dominus Pius divina providentia Papa X, in solita audientia R. P. D. Adsessori supremae huius sacrae Congregationis impertita, benigne annuere dignatus est iuxta Emorum Patrum suffragia. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Ad supremam S. Officii Congregationem dubium delatum est, an favores spirituales concessi per Decretum eiusdem S. Congregationis die 29 augusti 1912 recitantibus post Missae sacrificium piam orationem Obsecro te, dulcissime Domine Lesu Christe, integri permaneant, si, prout legitur quibusdam in editionibus iam vulgatis, ita eadem oratio amplificata proferatur: . . . Mors tua sit mihi vita indeficiens, Crux tua sit mihi gloria sempiterna . ..“ Et Eminentissimi ac Reverendissimi Domini Cardinales Inquisitores generales, in plenario coetu, feria IV die 26 februarii 1918 habito, dixerunt: Affirmative. Sequenti vero feria V, die 27, eodem mense eodemque anno, Ssmus D. N. D. Pius divina providentia Papa X, in solita audientia R. P. D. Adsessori sancti Officii impertita, sententiam Emorum Patrum, suprema Sua auctoritate confirmavit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. M. Card. Rampolla. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. Ante Vesperas. Quoties Vesperae separarim ab Officio divino recitantur, dicitur secreto Pater et Ave; secus absolute incipitur ab Antiphona: Placebo Domino etc. Ante Matutinum. Quoties Matutinum delationem cadaveris ad ecclesiam ac Responsorium : Subvenite, vel Matutinum diei currentis immediate non sequatur, dicitur secreto Pater, Ave, Credo; secus absolute incipitur ab Invitatorio. Ante IX. Responsorium. Sequens Responsorium dicitur quando tres tantum Lectiones huius Nocturni dicuntur. Nr. 2863. Inserenda rituali et breviario romano in officio defunctorum.