Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

50 nibus apostolicis praemature quaerunt otium, honesti diuturnique laboris non­nisi et vultus sudoris praemium. Sane magnum eatenus discrimen est inter sacrorum curiones et quoscunque alios cives, publicum sive ministerium sive magistratum gerentes, qui statuta per legem annorum in munere expleto­rum serie, ab officio pedem ad libitum referre possunt, quantumvis senectute et senio necdum confecti inveniantur. E contra sacerdos servitio Ecclesiae mancipatus, ex mente et communi Eccle­siae praxi perstare debet et perseverare usque finem, siquidem Dominus dixit: Negotiamini dum venio, nempe ad mor­tem usque, non autem quamdiu singulis commodum fuerit. Non enim certum dun- taxat vitae nostrae spatium, sed integrum ejusdem tempus, dies ac noctes, menses et annos, relinquendo patrem et matrem et adhuc et animam nostram atque adeo omnia Domino consecravimus. Habemus profecto exemplum in Moyse „servo Dei, in omni domo eius fidelissimo“ (Num. XII. 7.), qui licet senex admodum fuisset, et decrepitus, quippe „centum viginti anno­rum, neque potuerit ultra egredi et in­gredi“ (Deut. XXI. 2.) amore tamen Dei et populi sui inflammatus sermonem fecit et filios Israel in proposito confirmavit. Gentium Apostolus addictissimum sibi Timotheum paterne cohortatus est, ut propter frequentes infirmitates modico vino uteretur, nequaquam tamen ei sua­sor fuit ut male affectae valetudinis ergo aciem campi misere fugiat, animarumque curae valedicat. Divus idem Paulus nec aestu disputationis unquam defessus, summa virium contentione stipendia me­rebat boni militis Christi, usque dum cursum consummavisset. Discipulus autem, quem diligebat Dominus, in decrepita se­nectute oves sibi commissas nequaquam deserebat, imo fidelium usus humeris fre­quentissime venit ad sacram synaxim ce­lebrandam, ubi ambitu verborum contra­ctum et brevem illum, ast sensu gravem identidem faciebat sermonem: Filioli, di­ligite alterutrum. Nec ignotum est illud S. Martini Turonensium antistitis gravi­ter febricitantis et iamiam emorientis: Domine, si populo tuo adhuc sum ne­cessarius, non recuso laborem. Denique de S. Vincentio a Paulo memoriae traditum est, annos natum octoginta quinque, pa­riter pondus diei et aestus portasse usque ad extremum vitae halitum. Igitur, quotquot ex ordine Cleri estis Venerabiles Fratres et Filii dilectissimi, ea quae ad rem conquisita protulimus, saepius animo revolvatis, Archipraesuli autem molestiis undique colluctanti summa cum fide adhaereatis, consilia et coepta alacres adiuvetis ; ac novercis praesertim hisce rei sacrae temporibus usque in finem strenue laborantes perseveretis, ne in va­cuum Dei gratiam recepisse videamini. „Non enim misit nos Christus ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina,. . . non ad otium, sed ad labores, non ad requiem, sed ad afferendum fructum mul­tum in patientia. Horum memento, fili mi, verborum.“ (De imit. Christi III. 30.) Memento pariter curionem pensione provisum, non debilitatum vel marcescen­tem, sed robustum, sacrae imagini esse similem sumptae de altari atque in mu­saeo vel reclinatorio positae, cui, licet ritu sacro lustratae, non tantum nemo amplius assurgit, verum ipsa quoque per non usum citissime decolor efficitur. Quae statutis fundi pensionalis, quoad praestandas de habilitate fratrum ad suf-

Next

/
Thumbnails
Contents