Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
49 V. Nr. 1630. Archiprae- sulis animadversio in rationes fundi pensionis sacerdotum. Rationes pariter veteris atque novi fundi deficientium seu rude donatorum sacerdotum, nuper de more publicatae, abunde docent numerum sacrorum curionum aliorumque clericorum ad quietem se referentium aetate recentiore auctum esse nimis, quod vel ipse Cleri dioecesani Schematismus propius inspectus affatim testatur. Inter sacerdotes siquidem 964 ad servitium dioecesis ordinatos vel susceptos non pauciores quam septuaginta numerantur, qui diversis nominibus quiescunt eo tempore, ubi messis quidem multa, operarii autem pauci. In tanta sacerdotum penuria magis usque premente, equidem non intermittimus fervidioribus quotidie precibus Summum animarum Pastorem exorare, ut mittat operarios in messem suam missosque ope sua contra omne malum protegat, simul vero nil intentatum relinquere volumus, ut eorum minuatur numerus, qui ante tempus fugiunt aciem, in qua inflammatis animis proelia Domini dimicare oporteret. Profecto, inspectis sanctionibus canonicis dubium esse non potest, dari interdum i ustas causas et obversari quandoque talia rerum adiuncta, quae respirationem aut plane recessum a laboribus pastoralibus suadent et admittunt. Ad rem facit celeberrima S. Pii Papae V. constitutio „Quanta Ecclesiae“ Calendis Aprilibus 1568 data, in qua §. 8. haec habentur et normae instar statuuntur: „Episcopi eorum dumtaxat resignationes recipere et admittere possint, qui aut senio confecti aut valetudinarii aut corpore impediti vel vitiati sunt.“ Juxta hanc legis dispositionem, nusquam rescissam, imo- pleno i ure adhuc vigentem illi solummodo sacrorum curiones et administri ab officio, de consensu tamen Ordinarii, recedere possunt, qui sive corpore sive animo fracti undique inhabiles fiunt ad munus pastorale in populo rite exercendum, aut vero, qui eandem ob causam ad tempus tantum curae animarum annuente Ordinario renuntiant, ut quippe recuperata sanitate eo deinde maiori ardore ad patentem dimicationis campum redire valeant. Interim experientia docet inveniri haud paucos inter rude donatos sacrorum administros, quibus nec corporis nec animi desunt usquequaque vires ad vineam Domini excolendam, qui tamen difficultatum in dies magis crescentium pertaesi, sed et saepenumero perperam opinantes sua merita ab Ordinario non satis aestimari et remunerari: posthabitis constitutio8