Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
18 sunt aetatis, quae quoad fidem et honestatem morum seductionis periculo maxime obnoxia esse dignoscitur. Omnium quidem Vestrum, qui studiosae huic iuventuti praeestis in eundem educationis verae Christianae finem colliniare debent curae, imprimis tamen eos, qui tradendae doctrinae religionis magistri — tam regulares quam saeculares —- sunt constituti paterne monitos volo, ut excelsam vocationem suam iugiter me- ditantes muneris sibi demandati officia virili contentione implere nitantur, ut iuvenes ipsis concrediti clara fidei cognitione et persuasione religiosa firmissimis rationibus innixa polleant, quorum fides inconcussa stet fidemque voluntas pia sequatur et laetabunda. Ad quam fidem et pietatem iuventutis firmandam religiosa sacramentorum frequentia cum plurimum conferre soleat, hinc plane singulari catechetarum curae confessiones iuve- num tamquam rem momenti gravissimi commendem oportet. In hocce reconciliationis balneo pater filiis praesertim aetate maturioribus, si dubiis circa fidem vexantur vel quoad morum honestatem periclitantur aut iamiam lapsi fuerint, benigna et patienti charitate succurrat et tamquam solers medicus in huiusmodi animarum salute restituenda nec tempori parcat nec labori. Religiosas quoque iu- venum studiosorum sodalitates, Marianas imprimis congregationes, quae ad fidem operibus exercendam vitaeque innocentiam et integritatem conservandam experientia teste plurimum conferunt, omni qua par est alacritate promovere meminerint. Ne vero iugum solummodo officiorum Vobis imposuisse videar, cui levando ipse ne digitum quidem admoveam, neve prae- esse solummodo, quin prodessem censear, sollemni hac occasione tenerrimum in Vos affectum et paternum in Vestram prosperitatem directum conatum Vobis aperio, opere et veritate quoque, cum ne- cesse fuerit, commonstrandum. Pleni ergo optimo de meo in Vos sensu ad patrem Vestrum semper accedite, laetabiturque cor meum si cum consolatione fuerit a me exitus Vester. Et prout omni, hac etiam occasione uti liceat ad contestandos filialis adhaesionis, quo in spiritualem nostrum Patrem, Summum Pontificem Roma namque ferimur Ecclesiam, sensus. Tristissima sunt sane tempora, in quibus dispositione divinae providentiae humeris Sanctissimi Domini Pii P. X. grande onus sollicitudinis omnium ecclesiarum impositum fuit, quod ipsum omnes nos una cum Beatissimo Patre ferre atque illud alleviare debemus. Faciemus autem hoc duplici ratione. Et quidem obediendo quam promptissime mandatis et dispositionibus Beatissimi Patris non illas vellicando ac crisi subjiciendo, sed filiali cum pietate suscipiendo et execution! mandando. Alter caritatem nostram contestandi modus consistit in collatione stipis Petrianae; quo enim magis crescunt necessitates Ecclesiae, eo magis augentur et curae Beatissimi Patris. Tali modo comprobabimus caritatem nostram erga Augustissimum Pontificem non esse aes sonans aut cvmbalum tinniens, sed esse •j dilectionem operibus comprobatam. „Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.“1 Sed cum ii dem et civilis reipublicae simus filii iique non parvis honoribus et privilegiis praediti non possumus, quin carissimae patriae, nutricis nunc sepul,I. J oann. 3, 18.