Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
19 chrique mox nostri, amore plenam faciamus mentionem, nunc praecipue cum hostilibus eandem incursionibus foris iam- iam petitam, domi vero discordiis civilibus discerptam doleamus. Deum unitatis ac pacis exoremus auctorem, ut hisce donis nobis concessis in promovendo quovis reipublicae emolumento potenti suo nos adjuvet auxilio. Imprimis pro summo terrae Principe, rege nostro apostolico Francisco Josepho, cui inauditum fere in historia aeque ac gloriosum concessum est regnandi spatium, proque universa eius familia fervidis Deum exoremus precibus, ut gratia divina adjuti potestatem suam Maiestatis Altissimae famulam facientes regnum illud ambiant et obtineant in quo non timeant habere consortes. Et patriam praedilectam armis quidem partam sed Cruce Domini conservatam sciamus, cumque aliud fundamentum nemo possit ponere, quam quod positum est, quod est Christus Jesus : filiali supplicatione Magnam Hungarorum Dominam Sanctum item Stephanum praecipuos nostros adeamus patronos, ut sanctam haereditatem ab ipsis condam plantatam ac rigatam — tam potenti adjuti suffragio — in primigenio fidei flore queamus conservare. Orate tandem Fratres charissimi et pro me indigno Dei famulo, sine praecedentibus meis meritis ad excelsam hanc dignitatem vocato, ut Dominus Deus ad debilitates meas oculos claudat et fortitudinis Suae brachium extendat super filium hominis, quem confirmavit Sibi.1 Sed cum longiore iam, ut iustum erat, attentionem Vestram VV. FF. et FF. DD. fatigassem sermone, brevem cum eodem quocum exorsus sum Sancto nempe Carolo Borromaeo facturus finem, ex intimis cordis precor visceribus, „ut Deus et Pater noster et Dominus Jesus Christus dirigat vias Vestras et confirmet in omni opere et sermone bono ita ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis per omnia Ei placentes sicque sanctis Vestrarum virtutum progressionibus probati appareatis ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus Sanctis Eius.“2 Sancta pax, quae superat omnem sensum, custodiat corda Vestra et intel- ligentias Vestras in Christo Jesu.3 1 Ps. 79. 60. 2 Cono. Mediol. IV. 1. c. 3 Philipp. 4, 7. Datum Strigonii die captae possessionis Sedis a. D. 1913. Joannes ™ p archiepiscopns.