Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

194 TV. De occurrentia et translatione Festorum eorumque concurrentia. 1. Festa Duplicia I et II classis, tam Ecclesiae universalis quam alicuius loci propria, impedita etiam perpetuo, quocum­que sublato privilegio hucusque certis Festis concesso, transferantur in primam sequentem diem non impeditam a Domi­nica quavis vel Vigilia Epiphaniae, ab alio Festo Duplici I vel II classis, vel ab Officiis eiusmodi Festa respective exclu­dentibus. Eadem Festa, tam I quam II classis, in II Vesperis non admittunt Commemorationem, sequentis diei infra Octavam, neque cuiusvis Officii Simplicis, etiam si postera die integrum de eis celebrandum sit Officium. 2. Festa vero Duplicia maiora vel minora aut Semiduplicia, quae in uni­versa Ecclesia celebrantur, si accidentaliter vel perpetuo impedita fuerint, non trans­feruntur, sed de eis fit Commemoratio iuxta Rubricas, et legitur IX Lectio historica. Si tamen Festum impediens fuerit Duplex I classis Domini universalis Ecclesiae, nil fit de festo ut supra impe­dito : si vero fuerit aliud Duplex I classis, de Officio impedito fit Commemoratio tantum in Laudibus et in Missis privatis, et non legitur IX. Lectio. Idem servatur de Festis propriis alicuius Nationis, Dioe­cesis, Ordinis vel Instituti, quae pariter, si in aliqua particulari Ecclesia suo die fuerint impedita, commemorantur vel omittuntur, ut supra. Festa autem propria alicuius Nationis, Dioecesis, Ordinis, In­stituti vel particularis Ecclesiae, quae in tota Natione, Dioecesi, Ordine, Instituto vel in sua particulari Ecclesia impedian­tur, si impedimentum sit accidentale, pariter commemorentur vel omittantur ut supra: si impedimentum sit perpetuum, reponantur in proximiorem diem, ab Officio Duplici, a Festo Semiduplici, a Vigiliis privilegiatis et ab Octavis II ordinis non impeditam. De liuiusmodi vero Festis duplicibus maioribus seu minoribus vel Semidupli­ci bus, quae perpetuo vel etiam acciden­taliter impediantur, dici poterunt Missae privatae ad libitum sacerdotis, dummodo Officium impediens non fuerit Duplex I vel II classis, Dominica quaevis, Octava I et II ordinis, dies Octava III ordinis, Feria aut Vigilia privilegiata. Haec Missa dicitur ritu festivo, cum 2a Oratione de Officio diei et aliis de Commemorationibus forte occurrentibus. 3. Festa quae hucusque tam in Eccle­sia universali, quam in particularibus locis sub ritu Semiduplici ad libitum sunt celebrata, reducantur ad ritum Sim­plicem, de eisque fiat Commemoratio quoties impediantur, ut fit de aliis Sim­plicibus iuxta Rubricas. Festum tamen S. Canuti cedit Festo Ss. Marii etc. Mm., ideoque in eius Officio commemoratur. 4. Si Patronus loci secundarius, vel alius Sanctus proprius, descriptus sit in Kalen dario cum aliis Sanctis, ab eis non separetur, sed de omnibus simul celebre­tur Festum sub ritu Duplici maiori vel minori, aut Semiduplici, iuxta Rubricas, nisi sub altiori ritu in Kalendario sit descriptum. 5. Quando Festum aliquod Duplex maius aut minus, vel Semiduplex occurrat in die Octava Duplici maiori non privi­legiata eiusdem Personae, Officium fiat de Festo, sub ritu diei Octavae conveni­enti, omissa vel addita Commemoratione eiusdem Octavae, iuxta Rubricas.

Next

/
Thumbnails
Contents