Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
195 V. De reformatione Kalendár iorum 'particularium. 1. Ut vero omnia quae hoc decreto praescribuntur rite exsecutioni mandentur, singuli Ordinarii, etiam Ordinum Regularium, et Moderatores generales Institutorum cuiusvis generis quae Kalendario proprio utuntur, supplicem libellum, iuxta Instructionem huius S. R. C. diei 12 de- cembis 1912, in Actis Apostolicae Sedis die 1 marti i praesentis anni editam, ad eamdem S. 0. infra proximum mensem martium anni 1914 transmittant. Qui tamen post editam Constitutionem Divino afflatu, proprii Kalendarii iam obtinuerint reformationem, ex officio novam ab eadem S. Congregatione sine ullis expensis recipient. 2. In hac Kalendariorum reformatione, praeter ea quae superius disposita sunt de Festis quae hucusque Dominicis affixa erant, sequentes serventur normae: a) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis, etiam ubi hucusque die fixa celebrari consuevit una cum Dedicatione aliarum Ecclesiarum, seorsim celebretur, iuxta superius decreta de eisdem Anniversariis hucusque diei Dominicae affixis. b) Festa propria, nisi aliter per Apo- stolicas Litteras dispositum fuerit, celebranda erunt ipsa die natali si agnoscatur; secus, ponantur in aliqua die quae libera sit in Kalendario. c) Duo vel tres Sancti qui sub eodem Communi comprehendantur, sicubi occurrant eadem die et sub eodem ritu sint celebrandi, unico Festo recolantur, adhibitis iis singulorum Communium partibus, quae pro pluribus Sanctis qualitatis eiusdem assignantur, et contractis Lectionibus historicis III Nocturni, quae tamen huic S. R. C. adprobandae submittantur. Eadem norma servetur pro Festis eiusdem Communis, quae ab anterioribus diebus sint reponenda. d) Festa S. Bartholomaei Ap. et S. Ludovici Regis Conf., in omnibus et singulis Kalendariis, Romano non excluso, fixe diebus 24 et 25 augusti respective assignentur non obstante quacumque consuetudine aut privilegio. Ubi vero solemnitas extorna die 25 et 26 respective celebretur, his diebus permittitur unica Missa cantata vel lecta de ea Solemnitate, ut supra statutum est pro Festis diei Dominicae hucusque affixis. e) Privilegium quibus nonnullae Dioeceses vel Instituta gaudent, sese scilicet conformandi Kalendario Cleri Romani, aut alicuius Ordinis seu Congregationis, et alia huiusmodi, penitus aboletur. Quae omnia, per infrascriptum huius S. Rituum Congregationis Secretarium, sanctissimo Domino Nostro Pio Pp. X in audientia diei 26 praesentis mensis octo- bris relata, Sanctitas Sua dignatus est approbare, et ab omnibus servari mandavit. Consulens autem eadem Sanctitas Sua pauperum praesertim clericorum indemnitati, Apostolica benignitate permittit, ut hi, pro prudenti arbitrio Episcopi, Breviaria quibus in praesenti utuntur, sine novi libelli additione, adhibere adhuc valeant, dummodo, iuxta Rubricarum praescriptum, novum ordinem Psalterialem omnino servent. Contrariis non obstant qibuscumque. Die 28 octobris 1913. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. t Petrus La Fontaine, Ep. Chary st., Secretarius.