Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

191 Decretum Generale super Motu Proprio „Ab­hinc duos annos“. Cum Ssmus Dnus noster Pius Papa X. mandaverit, ut quae Motu Proprio Abhinc duos annos, 23 praesentis mensis octobris decrevit, ab hac sacra Rituum Congregatione, iuxta votum specialis Commissionis liturgicae, opportune apte- que applicarentur, haec eadem S. R. C., voluntati Sanctitatis Suae, qua par est observantia, obsequens, liaec declaranda et statuenda censuit: I. De Dominicis et Festis hucusque Dominicis diebus affixis. 1. Dominicae quaevis assignationem perpetuam cuiuslibet Festi excludunt: idcirco Festa tam universalis Ecclesiae quam alicuius loci propria, quae hucusque Dominicis assignata fuerunt, celebrentur die fixa mensis quae in Martyrologio inscribuntur, si haec habeatur; secus prima die qua occurrere potest Dominica in qua hucusque celebrata sunt. Exci­piuntur tamen: a) Festum Ssmae Trinitatis, quod Dominicae I post Pentecosten assignatum manet. b) Festum Ssmi Nominis lesu, quod ab omnibus celebrabitur in Dominica quae occurrat a die 2 ad 5 ianuarii, et, si ea non occurrerit vel impedita fuerit ab Officio nobiliori, die 2 eiusdem mensis. c) Solemnitas S. Ioseph, Sponsi B. Mariae Virg., Conf. et Ecclesiae universa­lis Patroni, quae assignabitur Feriae IV ante Dominicam III post Pascha occur­renti, et in ea cum sua integra Octava recoletur, redacto ad ritum duplicem II classis alio Festo S. Ioseph diei 19 martii. d) Festum S. Ioachim, fixe celebran­dum die 16 augusti, inde in sequentem diem 17 translato Festo S. Hyacinthi. e) Anniversarium Dedicationis Eccle­siae Cathedralis, quod, seorsim ab Anni­versario Dedicationis aliarum Ecclesiarum Dioecesis, in tota Dioecesi die ipsa anni­versaria celebrabitur, si ea innotescat: secus alia die fixa arbitrio Episcopi, audito tamen Capitulo Cathedrali, semel pro semper designanda. f) Anniversarium Dedicationis pro­priae Ecclesiae, quod pariter, si hucusque sua propria die a singulis Dioecesis Eccle­siis celebratum est, ipsa die celebrari pergat: si vero in tota Dioecesi vel Insti­tuto unica die recoli consuevit Dedicatio omnium Ecclesiarum Dioeceseos, haec, extra Ecclesiam Cathedralem, in Ecclesiis consecratis tantum, non vero in aliis recoli poterit, die ab Ordinario ut supra, designanda, quae tamen alia sit a die Dedicationi Ecclesiae Cathedralis reco­lendae assignata. Quae item observentur de Anniversario Dedicationis omnium Ecclesiarum alicuius Ordinis seu Congre­gationis, quod hucusque in Dominica celebrari consueverit. g) Festa Sanctorum vel Beatorum, quorum mentio non fit in Martyrologio, quae tamen celebranda sunt, iuxta Rubri­cas, die eorum natali, si agnoscatur, dummodo per Litteras Apostolicas alius dies non fuerit assignatus. h) Festa quae certis Dominicis post Pascha vel post Pentecosten affixa sunt, quae semel ab Ordinario, ut supra, assig­nata erunt congruentiori Feriae infra Hebdomadam immediate praecedentem. 2. Ubi Solemnitas externa Festorum quae hucusque alicui Dominicae perpetuo affixa erant, in ipsa Dominica celebratur, de Solemnitate Festi Duplicis I classis permittuntur Missae omnes, praeter Con- ventualem et Parochialem, semper de Officio diei dicendas; de Solemnitate vero'

Next

/
Thumbnails
Contents