Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

192 Festi Duplicis II classis permittitur tan­tum unica Missa solemnis vel lecta. Ex­cipitur Solemnitas externa Ssmi Rosarii, quae Dominica I. Octobris celebrari pote­rit cum omnibus Missis, praeter Conven- tualem et Parocliialem, de Ssmo Rosario, ut supra dictum est de duplicibus I classis. Omnes Missae de his Solemnitatibus in Dominica celebratis semper dicantur ut in ipso Festo de quo agitur Solemnitas, addita Oratione de Officio diei et aliis omnibus quae dicendae essent, si Festum ipsa Dominica incidisset. Prohibentur tamen in omnibus Dominicis maioribus, et in aliis Dominicis in quibus fiat Offi­cium nobilius ipso Festo cuius Solemnitas externa peragitur; sed in casu, praeter­quam in Duplicibus I classis Domini Ecclesiae universalis, in omnibus Missis quae alioquin de Solemnitate externe celebrata permitterentur, addatur eius Oratio sub unica conclusione cum prima. Ubi tamen adest obligatio Missae conven- tualis, non permittitur in casu alia Missa solemnis, sed Oratio de Festo externe tantum celebrato addi poterit, uti supra, in ipsa Missa Conventuali. 3. Dominicae II, III et IV Quadra­gesimae, ad gradum Dominicarum I classis evectae, nulli in posterum cedent Festo, neque etiam duplici I classis. Dominica autem quae occurrat die 2, 3 vel 4 Januarii, si in ea celebrandum non sit, iuxta Rubricas, Festum Ssmi Nominis lesu aut aliud Festum Domini, et dummodo de ipso Domino nulla fiat Commemoratio neque occurrens neque concurrens, commemoretur in utrisque Vesperis, Laudibus et Missa, per Anti- plionas, Versus et Orationes Dominicae infra Octavam Nativitatis, sed de ea non dicitur IX Lectio Homiliae nec legitur Evangelium in fine Missae. Officium vero Dominicae quae post Epiphaniam, superveniente Septuagesima, vel post Pentecosten, superveniente Domi­nica XXIV, anticipari debet, celebretur in Sabbato praecedenti ritu semiduplici, cum omnibus privilegiis Dominicae tam in occursu quam in concursu ad I Vespe­ras. Omnia dicentur de Sabbato, et in I Vesperis, de Feria VI praecedenti, praeter Orationem, Lectiones, Antiphonam ad Benedictus et Missam propriam; et post Nonam nil fit amplius de Dominica anti­cipata. II. De Octavis. 1. Octavae Paschatis, Pentecostes, Epiphaniae, Ssmi Corporis Christi, Nativi­tatis Domini et Ascensionis sunt privile- giatae, et de eis, si quando integrum faciendum non sit Officium, integre recitatur ut in die Festo praeter ea quae suis locis adsignantur. 2. In Officio autem tum de die infra Octavam, tum de die Octava aliorum quorumlibet Duplicium I classis, etiam Domini, Antiphonae et Psalmi ad omnes Horas et Versus Nocturnorum dicantur de occurrenti hebdomadae die, et Lectio­nes I Nocturni, nisi habeantur propriae, vel, Lectionibus de Scriptura deficientibus, sumi debeant de Festo aut de Communi, dicuntur cum suis Responsoriis de Tem­pore, ut infra dicetur. Dies autem Octava huiusmodi, etiam Domini, tam in occursu, quam in concursu, cedit cuilibet Domi­nicae. 8. De Octavis vero Duplicium II classis universalis Ecclesiae nihil fit nisi in die Octava, et quidem sub ritu Sim­plici : ita ut si occurrat in eo aliquod Officium Duplex vel Semiduplex, etiam

Next

/
Thumbnails
Contents