Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
185 habeatque ministros, qui quam aliis praedicare et procurare debent pacem, hanc inter se habere nequeunt? Qui apostolorum in docendis gentibus funguntur munere, non solum sapientiae verum etiam pacis ac caritatis dono praediti esse debent, cum ipsa veritas divina apostolos suos moneat: „Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.ul Quae verba quo sensu ab ipsis apostolis fuerint intellecta, accipite unum illorum s. Jacobum dicentem: „Quod si zelum amarum habetis et contentiones sunt in corde vestro, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis diabolica. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica.2 Vinculum, de quo loquor pacis et unitatis, nullum aliud intelligo nisi quod in Domino, cujus gloriae servitis, vos alterum alteri conjungat. Cum non sit pax impiis veraque amicitia nisi inter bonos subsistere nequeat, foedus illud fraternum quod inter pastorem animarum ac ludi- magistrum intercedit, radice verae caritatis progenitum motivisque sanctis innixum esse oportet. Quae ergo ad destructionem sunt salutis aeternae, nequaquam tabernaculum aedificare possunt sincerae amicitiae. Et quae mutuum labefactant aestimium, communem etiam in aedificanda pube subruunt laborem. Ideo divinus Salvator cum pacem reliquisset, suam nobis dedit pacem, pacem serenam, nulla peccatorum labe obnubilatam, de coelo allatam sursumque tendentem, homines invicem sed in Deo copulantem. Hujus sacri inter homines vinculi cum sitis ad1 Mare. 9, 49. 2 Jac. 3, 14. ministri, nolite divini ejusdem characteris oblivisci. Unde vos admonet S. Gregorius M.: „Ne dum nimis humanam pacem desideratis, pravos hominum mores nequaquam redarguatis.“1 Sic ergo peritura tranquillitatis terrenae sequamini commoda, ne pacis aeternae semper permansura amittatis bona. Quod vel eo magis prae oculis vobis habendum est, cum ludimagistri quoque ad gregem vestrum pertineant, in scholis catholicis vero insuper etiam „rectoris scholae“ munus administretis. Ita igitur admonitionis et correctionis fraternae — si casus illam necessariam ferat — obeatis officium, ne correctionis dominicae districtum sustinere debeatis 'judicium. Quae correctio si non tam objurgationis adhibeat verba, quam potius intemeratae vitae sacerdotalis monstret exempla, nullatenus discordiarum sparget semina, sed optima pacis consolidandae subministrabit media. Ceterum nemo prudens in propria causa aget judicem, sed illam Ordinario decidendam proponet. Quantum auxilii ludimagistrorum vobis praestat labor, tantundem praesidii activitas vestra pastoralis a magistratibus accipit rei publicae civilis. Ideo quoad pacificam cum ipsis cooperationem eadem quae vobis superius indigitavi vobis inculcata velim principia. Tamquam inconcussum religionis nostrae principium profitemur et docemus societatem humanam nonnisi auctoritatis et obedientiae principiis innixam in suo robore ac ordine, in prosperitate ac pace consistere posse. Quibus efficiendis potestatem reipublicae invigilantem a Deo institutam esse ab apostolo gentium edocemur, cum christianos Romae viventes, 1 loc. cit.