Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

184 grex quoque pacis ac concordiae tam in­ter se quam cum magistris destituetur ornamento. Quod porro ad ludirectores et ma­gistros attinet, e primis quos occasione captae sedis archiepiscopalis ad vos de­deram litteris edocti estis, quanto illos operam que ab ipsis rei nostrae coi latam aestimem. Pro primis ac praecipuis eos­dem — ut dixi — habeatis velim labo­rum vestrorum pastoralium coadjutoribus. Quod praecique in scholis debet contin­gere catholicis, in ceteris eo sensu, ut institutio principia adminus sequatur re­ligiosa nulloque modo laedat revelatio­nem divinam. Negotium enim instituen­dae ac educandae pubis scholaris tenore ac vi legis quoque civilis fundamento ni­titur religioso-ethico. Nostrum est V. V. et PF. ne hanc institutionis publicae indolem a lege intentam non tam verbis urgea­mus — successus bonus methodo aspera vix obtinebitur — quam magis amicabi- liter his nostris cooperatoribus occurrendo, cor ad praeceptam viam amico foedere currendam suaviter invitemus. Quamvis igitur vi muneris suscepti a ludimagistris prolem religiose educantibus debitum praestetur servitium, tamen nostrum est solutionem hujus debiti grato accipere animo, ut hac gratitudine ulterior pro­moveatur zelosi operis augeaturque exer­citatio. Exemplum vobis praefulgeat magni gentium doctoris S. Pauli, qui adjutori­bus suis eandem ac sibi aestimationis ac caritatis vindicat mensuram, dum Corin­thios admonet: „ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.“1 Ipsa quoque respublica civilis influ­1 n. Cor, 8, 24. xum, quem ludimagistri in pubem ac po­pulum exercent, magis in dies agnoscere pergit et honorare. Quod equidem vel eo demonstravit, quod illos charactere pu­blici officialis insigniverit. Minime igitur viros ecclesiasticos legis ac justitiae divinae praecones deceret condignam operariis vel in ipsa publica aestimatione denegare mercedem. Sane vestra quoque auctori­tas apud populum fidelem debita acci­piet incrementa, si, quos laboris evange- lici habetis socios, qua tales majori etiam aestimio et dilectione prosequi non omi­seritis. Coadjutorum aestimium in ipsum laborem redundat, qui vicissim rite aesti­matus ministrorum principalium — ve­strum scilicet — augebit honorem. Econtra contentiones ac dissidia cum utrique parti amaritudinem gignunt aegre sanabilem, tum utplurimum ipsi rei christianae stra­gem afferunt nunquam satis deplorandam. Patres cum sitis spirituales totusque labor vester cum sit insignitus charactere spirituali, indesinenter prae oculis habea­tis oportet, quod auctor Regulae Pasto­ralis1 sapienter monet discordes quantis­libet decetero polleant virtutibus, spiri­tuales fieri nullatenus posse: scriptum quippe est: „Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax“2 e contra : „Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?“3 Sane regnum coelorum, quod plane spirituale est, quod intra nos est, quod purissimum spiritum, ipsum Deum habet auctorem et regem, quem nemo videre potest nisi pacem sequatur et sanctimoniam,4 regnum, quod beata pacis vocatur visio, quo pacto tales ferat 1 III. 22. 2 Gal. 5, 22. 3 I. Cor. 3, 3. 4 Hebr. 12, 14.

Next

/
Thumbnails
Contents