Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

183 huic domui et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super eum pax vestra, sin au­tem ad vos revertetur.“1 Sed ipsa quoque quotidiana tam nostra quam aliena hoc idem nos docet experientia. „Sane, ut animos hominum occupes, ut voluntates eorum invadas tibique obstringas, nul­lus talis magnes, qualis suavitas verbo­rum atque consuetudinum lenitas.“1 2 Uti omnium, quae inter homines mo­veri solent discordiarum, ita earum quo­que quae inter gregem et pastorem acci­dere consueverunt, magnam partem quae­stionibus materialibus — sacra auri fa­me — excitari quis est qui ignoret ? Non est hujus loci de hac re delicata pertractare. Silere tamen non possum gregis in pastorem exacerbationem indi­scretis, immoderatis exactionibus magno­pere excitari nostris praecipue diebus cum de cleri rebus temporalibus inhiatione in dies malevolae in vulgus sparguntur fa­bulae. Nemo quidem dubitat, quin altari servientes de altari vivendi jus habeant,3 sed prudentiae pastoralis zelique anima­rum erit dijudicare modum, qui evi­tandae in hac quaestione salebrosa acer­bitati pro rerum et temporum circum­stantiis maxime conveniens dignoscatur. Cum sacrorum antistites regni dioe­cesibus praepositi omnem movere sata­gunt lapidem, ut congrua cleri susten­tatio, latis e parte sua ingentibus sacri­ficiis et impetratis in hunc finem reipu- blicae quoque civilis vere magnis subsi­diis, multiplicibus moderni aevi exigentiis utcunque commensuretur: pro praestita hoc modo adjutrici manu vestrum erit fiiliorum misereri, sicut et nos miserti 1 Lue. 10, 5. 2 Did. Nyss. in Is. c. 16. 3 I. Cor. 9, 13. sumus vestri. Cavete itaque fratres ne quos tristi fortuna pressos consolari et elevare debetis, eorum vulnera mucrone avaritiae recrudescere faciatis, neve „dum parva foris defenditis, intus amittatis ma­xima, quia dum rem diligitis temporalem veram amittitis dilectionem.“1 Si disciplina unitatis, concordia atque vinculum caritatis in eos vobis conser­vanda est, qui objectum vestrae activi­tatis, agrum segetis, materiam piscationis, exercitum regimis vobis exhibent: quanto magis concors hic animus discordiarum et inimicitiarum nescius in eos maxima sollicitudine est fovendus, qui certam eam- que non exiguam vestri quoque laboris partem capiunt, vel qui in campo suae activitatis haud inutile vobis praestant auxilium. Ludirectores ac magistros seu docentes heic praeprimis indigitatos volo nec non personas in communitatum ma­gistratibus officio praepositorum fungen­tes. Iam brevi hoc tempore, quod qua praesul inter vos transegi, haud sine moe­rore intellexi, qui regimini plebis prae­positi sunt et qui unitis viribus concor- dique labore omnigenam commissi sibi populi salutem promovere deberent, in­fausto contra invicem certamini deditos alterum alterius auctoritatem subruere. Ad gregem fidelium in pacis con­cordia disciplinaeque unitate conservan­dum in primis necesse est, ut ii, qui huic operi praefecti sunt, mutuam inter se aestimationem ac caritatem servantes con­cordibus principiis animati, mutuo adju­torio suffulti magno huic semet accin­gant labori. Nisi etenim unitati quam docent ac concordiae quam praecipiunt in semetipsis sistant speculum, ad ducum inter se disconvenientium exemplum ipse 1 S. öreg. M. Hom. 27. in Evang.

Next

/
Thumbnails
Contents