Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

14 bent in promovenda Dei gloria fidelium- que salute sequendam. Ts enim quondam, cum erigeret institutum, ex quo originem trahitis, Sancto Augustino praefulsit sco­pus, ut clericis praesto essent sanctimo­niae sectandae adminicula, quae vita re­ligiosa recte utentibus exhibet. Cum pa­laestra olim fuerit canoni cale institutum, quod tirones suos ad vitae clericalis per­fectionem provehere debebat: magistro­rum nunc sane est collegium hac ipsa perfectione praeditorum viasque eiusdem alios quoque docentium. Sed ut ad hoc vitae exemplaris fa> stigium eluctati in eodem constanti perse­verare queatis animo utque exemplum a Vobis exhibitum in quamplurimis fratrum Vestrorum suos producat fructus: incessan­ter piissimeque Patri luminum supplicetis oportet ac Dispensatori gratiarum,quatenus Vos in perseverantia adjuvare aliosque ad Vestra pietatis et benevolentiae premenda vestigia excitare dignetur. Non immerito Vester — ut virorum ceteris eminendo­rum — coetus laudibus ac obsecrationi­bus publice Deo offerendis peculiari modo ab Ecclesia est designatus. „Cui in su­pernis — verba sunt Concilii Viennensis1 — coeli et universae potestates „Sanctus“ proclamant, eum in hac lacrymarum valle sancta confitetur Ecclesia , . . Propterea Spiritus Sanctus omnes qui aurem habent ad audiendum commonet, ut nihil quidem agant, quod ad Domini gloriam non col­liniet, sed oratione fidei eum collaudare et invocare nobilissimum et gravissimum esse censeant. Canonici tamquam publici pro populo deprecatores constituti sunt et hoc munere ita fungantur, ut fidei et devotionis exemplo populum confirment et ad precum societatem alliciant.“ 1 Tit. II. c. 5. Cum porro ab apostolo legis pleni­tudo vinculumque perfectionis caritas prae­dicetur, concentus psalmodiae Vestrae bene compositus concordiam fraternae Vestrae alterius ad alterum charitatis resonare ceterisque idem Domini mandatum suavi modulatione inculcare debet. De qua re pulcherrimum habetis S. Caroli Borromaei1 monitum: „Omnia imprimis agite pace mutua, concordi voluntate et charitate fraterna Vos invicem diligite; canonici enim estis, qui sicut pro collegii ratione ex antiquo instituto una in ecclesia col­locati fuistis, ita uno pacis et charitatis foedere unaque animorum consensione coni unctissimi, sicut nascentis Ecclesiae ministri, quorum erat cor unum et anima una, experiundo videte sicut in psalmo scriptum est: „Quam bonum et quam ineundum sit habitare fratres in unum.“2 Tu vero Illustrissime Episcope co­dicis i urium Ecclesiae peritissime eorum- que vindex strenuissime, qui in vicariali munere praedecessori meo quasi manum Te exhibebas dexteram, cuiusque admi­niculo tanta in florenti huius archidioe- ceseos statu debentur emolumenta: noli, quaeso, diuturni, quo mihi perquam dul­citer et utiliter es adstrictus, oblivisci amicitiae vinculi; memento item meam infirmitatem Tuo prudenti inniti debere consilio. Dum itaque Tibi, vir illustrissime pro praestitis jam hucusque ADioecesi fidelibus servitiis gratias ago quas possum maximas, quum zelum, quo in honorem Dei promovendum flagras noverim, nihil dubito, quin precibus meis delaturus ac in gubernio ADioecesis porro quoque par­tem mecum capturus sis. 1 Cone. Med. IV. 1. 1 c.. 2 Ps. 132. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents