Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
15 Si ad omnes — ut Vobis persuasum esse puto — vere paterno affectu locutus sum agri dominici cultores, tali tamen sensu tunc maxime cor meum turgere non dubitabitis, cum ad Vos me verto, seminum electorum hortulanos Seminariorum nostrorum moderatores ac magistros. „Cum sublimitas magna magnam debeat habere cautelam et honor grandis grandiori debeat sollicitudine circum vallari (De dignit. sacerd. c. 3 in collect, op. S. Ambr.) ideo episcopo honorem ac decorem ordinis sacerdotalis vindicaturo maximae debet esse curae, ut idoneos piosque pro augustissimo Dei ministerio acquirere contingat clericos. Votis Patrum Tridentinorum satisfacturi maxima circumspectione providere debemus, ut ad Ecclesiae ministerium eligendi coelesti sapientia, probis moribus et diuturna iustitiae observatione commendari mereantur et hunc in finem in seminariis quam maxima cura educentur. Ut iuvenes in sortem Domini vocati in bonos milites Christi formentur, semper quidem magno labore venit, his autem temporibus — sic iam ante decem lustra patres conquerebantur in nostra basilica ad concilium congregati —- eo maiore labore veniet, quo minorem e domo parentum afferunt pietatem, e contra autem quo magis genio aevi, perversorum exemplorum vi et saepius directa etiam seductione in transversum acti sunt.1 Et re quidem vera., defervescente nostris diebus zelo religioso magis quam alias pondus verborum Christi de multitudine messis operariorum vero paucitate2 persentiscimus. Ideo solerti negotio ad laborandum est — praeprimis parochiarum 1 Cone. Strig. Tit. VI. c. 5. 2 Lne. 10, 2. curionibus —- ut pueri bona indole praediti, qui spem praebent se quondam utiles fore Ecclesiae ministros, literis informentur moribusque clericali religioni conformibus vel a tenera iuventute — expetita auxiliari parentum quoque opera — erudiantur. Opus hoc laribus paternis inceptum ut fini assequendo quo propius admoveatur, moderatores curabunt seminariorum minorum, qui nil praetermittent, quatenus educationis et institutionis ratio ad normam mandati Tridentini —spectatis utique specialibus studii gymnasiaiis circumstantiis — ita temperetur, ut segregatus hic in sortem divinam tenellus exercitus pro proeliis Domini mox pugnandis possibili quoquo modo praeparetur. Hos igitur per viscera misericordiae Dei obsecro, ut tirones suae concreditos educationi quo potuerint fervore ac industria foveant et quod facundo ore iis persuaserint, vivis propriae perfectionis operibus exponant. Cleri iunioris instituendi et educandi sollicitudo eo maiora capiat necesse est incrementa, quo propius ecclesiastici huius instituti tirones sacris ordinibus suscipiendis accedunt. Hic enim probandae vel excitandae s. vocationi suprema imponitur manus. Quo certius igitur pie sperare liceat a Deo ipso, quos altaris novi foederis elegerit ministros, monstratum iri, solertissimam maioris seminarii rectores ac magistri vigilantiam et industriam adhibeant necesse est, ut „stirps levitica, germen sacerdotale, propago san- ctificata“1 in timore Domini et ecclesiastica disciplina sancte et religiose educetur. Hac ratione — ut certe spero — fiet, ut hosce ecclesiasticae vitae tirones, 1 De dignit. sacerd. 1. c.