Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
182 Paternus hic in gregem affectus, cum jam ratione muneris vestri sit necessarius, tum vero maxime eorum respectu exigitur, quos docendos regendosque accepistis. Ea nempe est animi humani natura, ut dulci potius admonitione mul- ceatur, cum inter flagellorum duritiem maneat incorrecta. Quos cruciamenta non corrigunt, nonnunquam ab iniquis actionibus levia blandimenta compescunt: quia et plerumque — verba sunt S. Gfregorii M.1 quos fortis purgamentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam tepens aqua revocavit: et nonnulla vulnera quae curari incisione nequeunt, fomentis olei sanantur. Ideo — prouti de rege quodam antiquitatis traditur — pastoribus gregis dominici quoque „non tam sceptro, quam magis plectro“ utendum est, non asperitate sed lenitate, non dominandi studio, sed suavium verborum dulci harmonia, haec enim libentissime audiunt, his facillime obediunt subditorum voluntates. Viam quasi mediam hac in re nobis monstrat, quem modo laudavi artis artium magister2 sapienti admonitione: „Curandum est, ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina, atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida aut pietas sit remissa. Ad exemplum pii Samaritani medendis animabus vinum cum oleo infundere debemus, ut per vinum putrida mordeantur peccatorum vulnera, per oleum foveantur sananda. Ita igitur miscenda lenitas cum severitate faciendumque ex utraque quoddam temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque ni1 Reg. part. III. 13. 2 S. Greg. M. op. cit. U. 16. mia benignitate solvantur, quod juxta S. Pauli vocem bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est, quia cum scripturae sanctae scientia in boni rectoris pectore si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. “ Quapropter in admonendis et corrigendis fidelibus verba ejusdem apostoli nobis inculcat: „Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans teipsum ne et tu tenteris.“1 Ac si aperte dicat: cum displicet ex aliena infirmitate, quod conspicis, pensa quod es, ut in increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat timet. Gfentium apostolus, cui difficultates in labore apostolico superandae apprime notae erant, dum fideles de servanda unitate in vinculo pacis admonet2 simul constitutis a se praepositis, quomodo haec procurent insinuat. Tito enim scribit: „Admone illos non litigiosos esse sed modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad homines.“3 Similiter commonefacit Timotheum : „Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem.“4 Plus enim saepe his qualitatibus, quam subtilitate doctrinae effici sapienter monet auctor imitationis Christi: „Homo pacificus magis prodest, quam doctus.“5 Immo ipse divinus Salvator discipulos suos ad munus missurus apostolicum hanc ipsis initium faciendi dedit regulam: „In quam- cumque domum intraveritis dicite: Pax 1 Gal. 6, 1. 2 Eph. 4, 3. 3 Tit. 3, 2. 4 II. Tim. 2, 24. 5 II. 3.