Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
181 bor e sacro suggestu susceptus utpote fuco vani splendoris vestitus aeri sonanti cymbaloque tinnienti ab apostolo comparatur.1 Praeter panem illum verbi divini mysticum alium filii a vobis petunt, panem nempe supersubstantialem in sacrae mensa coenae turbae fratrum duodenae a Christo Domino datum. Cum in commemorationem caritatis Christi ad victimam parati panem hunc distribuere debeatis, eundem cum Christo induere debetis spiritum, spiritum charitatis, qui cum suos dilexisset, in finem dilexit eos.1 2 Sentiant fideles similes ex pane porrecto manuque porrigente emanare caritatis radios videantque agnum mitissimum mansuetudine pastorali sibi porrigi, experiantur item et ipsum pacis esse amatorem, qui pacis quotidie immolat ac bajulat auctorem. Cumque ex ara sumatis carnem Agni fidelibus distribuendam, nolite oblivisci: in ara zeli sacerdotalis vitam vestram quoque igne paterni in filios affectus consumptam victimam debere esse pro iisdem fidelibus, pro quibus Christus factus est obediens usque ad mortem crucis.3 Ministri enim facti estis sacrificii, in quo idem est sacerdos et victima; pro- totypon ergo primarii sacrificantis nequaquam assequemini nisi juxta etymon vocabuli „Sacerdos“ sacra dantes et sacra dos paterna caritate filiis tradita insimul efficiamini, quod tunc vere fiet, si pacis in grege conservandae causa ipsi potius cum apostolo anathema cupiatis esse pro fratribus vestris.4 1 I. Cor. 13, 1, 2. 2 Joann. 13, 1. 3 Philipp. 2, 8. 4 Rom. 9, 3. Sed quantum incrementi huj usee considerationis capiet momentum, si maximus ille pensetur influxus, quem fidu- cialis inter pastorem gregemque necessitudo in pandenda pro tribunali conscientiae exserit arcana. Haud mirum, quod magnus Ecclesiae doctor S. Alphonsus inter munera quae confessario exercenda veniunt, primo loco munus patris ponat. Hoc eodem spiritu s. mater ducebatur Ecclesia, cum fidelibus in eligendo conscientiarum suarum moderatore plenissimam attribueret libertatem, in ipsis sacratis Deo virginibus in iis duntaxat, quae ex ipsa lege naturali necessaria videbantur, restrictam. Quum tamen ruri haec confessarii eligendi facultas ad rara solummodo et extraordinaria restringatur tempora, qualia sunt c. g. missiones populares, boni pastoris est efficere, ut fideles in sacratissimo hoc negotio intima ad ipsum accedere possint fiducia atque filiorum instar nitido cum candore cordium pandere queant penetralia. Eheu quot confessionum sacrilegia turbatae inter gregem ac pastorem pacis amissaeque exinde fiduciae ac aestimationis nituntur fundamento. Quot insuper inveniuntur fideles, qui propter discordias cum parocho non confitentur ? Quae pastoralis sollicitudinis officia si benevalentibus pergrata et proficua fuerint, quanto avidius aegritudinis molestiis oppressi, pastoris praestolabuntur solatium, quem revera sollicitum patrem tenerrimumque suae salutis amicum cognoverint. Quo tenerius sane spirituali- usque inter pastorem ac gregen consuetudinis fuerit vinculum, tanto plus spei affulget fore, ut ne ferrea quidem vi mortis rumpatur. Quanta igitur cura teneritudo aurei hujus vinculi est fovenda!