Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

180 stodiendam, ab omni cujuslibet erroris periculo sartam tectamque servare fide­les doceantur, ut tali modo vivam sem­per et vivificam foveant communionem cum s. Ecclesia catholica, quippe quae familia et „domus Dei est, extra quam si quis comederit agnum, profanus est, tem­plum Dei, a quo si quis exierit, salutis aeternae alienus est.“ 1 Hac in fide con­firmare volni et ipse commissum curae meae populum fidelem peragrando ma­gnam vastissimae Archidioecesis partem, dispensando septena Spiritus sancti dona et Deum suppliciter exorando, ut quos cu­randos mihi tradidit, illos omnes servem neve unus illorum culpa mea pereat. Quod vero praesentibus Vos Y. V. et FF. monere intendo, in eo est, ut mutua charitas, per quam fides operatur cum fidelium ad invicem, tum ad suum pa­storem viva semper perseveret, item ut concordi et imperturbata totius gregis pace manifestetur. Prouti enim sacrae fidei depositi, fontis hujus aquarum viventium in vitam aeternam scaturientis custodes et admi­nistros nos constituit Dominus, ita pa­riter caritatis, pulcherrimi in horto Chri­stiano floris hortulanos sollicitos nos esse voluit. Ut vero praeclarum hunc sacrae caritatis florem et quae exinde propuli u- lat pacem animis fidelium implantare queamus, spiritus paternae caritatis ple­nus pacisque summopere studiosus in no- strismet prius est excitandus visceribus. Intimioris enim illius, quam ad fideles habetis consuetudinis nexum rite consi­derantibus et coram Deo pensantibus in propatulo Vobis esse debet, vos non offi­ciales communitatis religiosae, sed re­vera patres fidelium esse spirituales. 1 S. Hier, epist. 15. ad Damas. Paternum hunc muneris vestri cha­racterem, filialem item fidelium ad vos re­lationem singula pastoralis officii agenda, singula vitae fidelium momenta sufficien­ter commonstrant quippe a baptismo us­que ad exequias, a cunabulis usque ad tumulum indivulsos eosque paternos vi­tae fidelium comites vos sistunt et cu­stodes. Parentes Christiani pretiosissimos vi­tae familiaris thasauros, vinculi sacra­mento initiati fructus, divinae benedictio­nis pignora: liberos e matrimonio Chri­stiano susceptos sacro fonte tingendos, ru­dimentis fidei instruendos moribusque sa­cratioribus imbuendos vobis committunt. Salus totius gregis quasi in vestra manu posita est, vobis enim mediatoribus ad aram sacra facientibus, inter vestibulum et al­tare plorantibus divinam opem, gratiam coelestem libertatemque filiorum Dei se imploraturum grex fidelium sperat. Mu­neris hujus celsitudo nonne paternum in eos a vobis exposcit affectum, quorum curam a Deo gerendam suscepistis? Pa­nem verbi ex ore Dei procedentis filiis frangitis esurientibus, qui eundem ad fa­mem spiritualem sedandam eo avidius suscipiunt eoque majore cum gustu spi­rituali gestiunt, si ex paterna sui pastoris dilectione provenientem paternoque amore conditum judicaverint. Si duo faciunt idem, non est idem. Et si duo de eodem sacro textu audiuntur sermocinantes, non cum eadem accipiuntur mentis elevatione, minus adhuc cum ejusdem spiritualis un­ctionis fructu. Nec sola heic loquendi, argumentandi, convincendi ac movendi proficit ars, sed paternae dilectionis ad filios patrem diligentes directa vox cor- dium pervadit penetralia. Sine mutuo hocce caritatis vinculo totus quantus la-

Next

/
Thumbnails
Contents