Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

179 XVI. Nr. 6572, Litterae pa­storales qui­bus caritas et concordia animarum curatoribus commen­dantur. Vinculum unitatis concorsque in iis, quae ad vitam Christianam pertinent, ani­mus, quantopere castris catholicorum no­stris praeprimis temporibus sit necessarius in alloquendis sodalibus Societatis S. Ste­phani ad congressum generalem a. c. congregatis breviter exponere sategi. Di­gnum enim conveniensque censui, ut acies virorum catholicorum, quae castris fide­lium instruendis et ducendis nata esse videtur, per eiusdem finis consectationem adhibitisque mediis concordibus „bene or­dinata“ comprobetur. Cum porro scripta a viris catholicis edita, sermones haberi soliti, quasi cibum constituant spiritualem catholicorum Hungáriáé, congruum uti­que videbatur, ut ii, qui cibis his paran­dis occupantur, de elemento vitali nostrae religionis, de sacra nempe in credendis agendisque unitate moneantur, vel eo magis, cum dissensionis spirituum talia observare licuerit initia, quae hinc inde ipsi adeo necessariae unitati et auctori­tati ecclesiasticae periculum et detri­mentum affere dignoscebantur. Ii igitur ante ceteros in sancta erant consolidandi unitate et charitate, qui in publicas res magis influunt, ad quos oculi omnium spe­culabundi diriguntur, quorumque exempla facillimos inveniunt sectatores. Sed ut haec unitas, concors hicce animus omnes populi Christiani pervadat ordines, vestrum V. V. et FF. tamquam pastorum gregis est efficere. Adjutores episcoporum in sacro magisterio cum si­tis constituti, unanimem totius gregis in fide sensum debetis procurare, sacri vero regiminis partem sustinentes, ut iisdem omnes obedi ant praeceptis, corda gregis vestra opera ad uniformem flectenda sunt disciplinam. Nihil aeque gratum acce­ptumque, ait S. Joannes Chrysost.1 sicut nos — in fide utique ac charitate — unanimes esse et mutuo devinciri. Hanc eandem fuisse Christi Domini volunta­tem, ex iis, quae de ipsa pro suorum uni­tate in ultima coena orante S. Joannes1 testatur, perabunde patet. Quoad unitatem fidei procurandam et conservandam jam in inauguralibus meis Vobis scripsi litteris: divinae fidei solamine ac praesidio infaustis praesertim hisce diebus indigere populum Christia­num, cum tanti ubique effrenatae incre­dulitatis doleantur ausus protervi adver­sus Dominum et adversus Christum ejus, ut vix magis apertum fidelibus seductionis ab unitate fidei periculum minari possit. Hujus igitur unitatis studiosissimi, fidem quam in baptismate receperunt cu­1 Homil. 16. in Matth. 2 17, 20—28. 26

Next

/
Thumbnails
Contents