Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 Titulus II. De Festorum praestantia. 1. Ut recte dignoscatur quale ex plu­ribus Officiis sit praestantius et proinde sive in occurrentia, sive in concurrentia, sive in ordine repositionis aut translatio­nis praeferendum, sequentes praestantiae characteres considerandi sunt: a) Ritus altior, nisi occurrat Domi­nica, vel Feria, vel Octava privilegiata, vel etiam quaelibet dies Octava iuxta Rubricas. b) Ratio Primarii aut Secundarii. c) Dignitas Personalis, hoc ordine servato: Festa Domini, B. Mariae Virgi­nis, Angelorum, S. Ioannis Baptistae, S. Iosepb, SS. Apostolorum et Evangeli- starum. d) Solernnitas externa;, scilicet si Fe­stum sit feriatum, aut celebretur cum Octava. 2. In occurrentia, et in ordine repo­sitionis aut translationis, alius quoque character considerandus est, nempe: e) Proprietas Festorum. Dicitur Fe­stum alicuius loci proprium, si agatur de Titulo Ecclesiae, de loci Patrono etiam secundario, de Sancto (in Martyrologio vel in eius appendice approbata descripto), cuius habetur corpus vel aliqua ingsignis et authentica reliquia, vel de Sancto, qui cum Ecclesia, vel loco, vel personarum coetu specialem habeat rationem. Igitur Festum quodvis istiusmodi proprium, ce­teris paribus, praefertur Festo Universalis Ecclesiae. Excipiuntur tamen Dominicae, Feriae, Octavae et Vigiliae privilegiatae, nec non Festa primaria Duplicia I classis Universalis Ecclesiae, quae uniuscuiusque loci propria considerantur et sunt. Festum autem Universalis Ecclesiae, cuiusvis ri­tus, quia est praeceptivum, ceteris pari­bus, praeferri debet Festis aliquibus locis ex mero Induito S. Sedis concessis, quae tamen propria, sensu quo supra, dici ne­queunt. Titulus m. De Festorum occurrentia accidentali eorumque translatione. 1. De Dominicis maioribus I classis, quodvis Festum in eis occurrat, semper faciendum est Officium: Dominicae vero II classis cedunt tantummodo Festis Du­plicibus I classis, quo in casu de Domi­nica fit commemoratio in utrisque Vespe­ris, Laudibus et Missa cum IX Lectione ad Matutinum. 2. De Dominicis minoribus, seu per annum, semper fieri debet Officium, nisi occurrat Festum quodcumque Domini, aut aliquod Duplex I vel II classis, aut dies Octava Festorum Domini, quo in casu in Officio Festi vel diei Octavae fit com­memoratio Dominicae in utrisque Vespe­ris et Laudibus et Missa cum IX Lectione ad Matutinum. Si Dominica infra Octa­vam Nativitatis occurrat in Festo S. Thomae Ep. M. aut in Festo S. Silvestri P. C., fit Officium de ipsa Dominica cum commemoratione Festi occurrentis; quo in casu die 30 Decembris, in Officio diei infra Octavam, Lectiones I et II Nocturni sumuntur e Festo Nativitatis, cum Re­sponsoriis Dominicae. Quoad Dominicam vero, quae occurrit a Festo Circumcisio­nis usque ad Epiphaniam, nihil innovetur. 3. Duplicia I et II classis, quae seu ab aliqua Dominica maiori, seu a nobi­liori Officio impediuntur, transferenda sunt in proximiorem insequentem diem, quae libera sit ab alio Festo Duplici I vel II classis, vel ab Officiis huiusmodi

Next

/
Thumbnails
Contents