Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

13 Festa excludentibus, salvo tamen privile­gio a Rubricis concesso Festivitatibus Purificationis et Annuntiationis B. M. V., nec non Commemorationis sollemnis S. Ioseph. 4. Festa Duplicia maiora cuiusvis dignitatis et Duplicia minora Doctorum Ecclesiae non amplius transferri possunt, sed quando impediuntur, de eis fiat com­memoratio, uti de aliis Duplicibus mino­ribus impeditis Rubricae disponunt (salvo quod numero sequenti statuitur de omit­tenda in Dominicis IX Lectione historica), nisi forte occurrant in Duplicibus I clas­sis, in quibus nullius Officii agenda est commemoratio, nisi de occurrenti Domi­nica, vel de Feria, aut Octava privilegiata. 5. Porro si in Dominica maiori oc­currat Officium Duplex maius aut minus, vel Semiduplex, vel Simplex, fiat de Dominica cum commemoratione Officii occurrentis in utrisque Vesperis (de Sim­plici tamen in primis Vesperis tantum) Laudibus et Missa, sine IX Lectione hi­storica. Idem fiat in Dominicis minoribus, nisi in eis occurrat Festum quodcumque Domini, aut quodvis Duplex I vel II classis, aut dies Octava Festorum Do­mini, quo in casu, ut supra n. 2 dictum est, fiat de Festo, vel de Octava cum commemoratione et IX Lectione Domi­nicae. 6. Dies, in qua celebratur Comme­moratio omnium Fidelium Defunctorum, excludit translationem cuiusvis Festi. Titulus IV. De Festorum occurrentia perpetua eorumque repositione. 1 1. Festa omnia ritus Duplicis sive maioris, sive minoris, aut Semiduplicis, si perpetuo impediantur, reponuntur in primam diem liberam, iuxta Rubricas. 2. Festa Duplicia I et II classis per­petuo impedita reponuntur, tamquam in sedem propriam, in primam diem libe­ram ab alio Festo Duplici I aut II clas­sis, vel ab aliqua die Octava, vel ab Offi­ciis huiusmodi Festa excludentibus, salvo privilegio Festivitati Purificationis B. M. V. concesso. 3. Dominicae maiores excludunt as­signationem perpetuam cuiusvis Festi Duplicis etiam I classis: Dominicae vero m i nor es assign ation em exclud unt c u iuscum - que Duplicis maioris aut minoris, nisi sit Festum Domini. Festum SS. Nominis Ma­riae perpetuo assignatur diei duodecimae mensis Septembris. 4. Dies II Novembris excludit tum Festa occurrentia quae non sint Duplicia I classis, tum Festa perpetuo reponenda cuiusvis ritus. Titulus V. De concurrentia Festorum. 1. Dominicae maiores Vesperas ha­bent integras in concurrentia cum quo­vis Festo, nisi sit ritus Duplicis I aut II classis: ideoque in primis Vesperis su­muntur Antiphonae cum Psalmis de Sab­bato ; in Adventu tamen dicuntur Anti­phonae de Laudibus Dominicae cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vespe­ras, tum Duplicibus I aut II classis, tum omnibus Festis Domini, tum diebus Octa­vis Festorum Domini: integras autem ha­bent Vesperas in concursu cum aliis Fe­stis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato. 3. Leges, quibus ordinantur Vesperae

Next

/
Thumbnails
Contents