Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

11 maioris hebdomadae, nil erit innovandum, sed Officium integre persolvendum erit, prout nunc habetur in Breviario, sumptis tamen ad Laudes Psalmis de Feria cur­renti, ut in novo Psalterio, excepto Can­tico Sabbati Sancti, quod etiamnum est „Ego dixi: In dimidio.“ Ad Comple­torium sumantur Psalmi de Dominica, uti in novo pariter Psalterio. 3. In quolibet alio Festo Duplici, etiam maiore, vel Semiduplici, vel Sim­plici, et in Feriis Tempore Paschali sem­per dicantur Psalmi cum Antiphonis in omnibus Horis, et Versibus ad Matutinum, ut in Psalterio de occurrenti hebdoma­dae die; reliqua omnia, et Antiphonae ad Magnificat et Benedictus, ut in Pro­prio aut Communi. Quod si aliquod ex Festis huiusmodi proprias vel peculiariter assignatas habeat Antiphonas in aliqua Hora maiori, eas in eadem ipsa retineat cum suis Psalmis, prout habetur in Bre­viario : in ceteris Horis Psalmi et Anti­phonae dicantur de Feria occurrente. 4. Lectiones ad Matutinum in I No­cturno semper legendae erunt de Scri­ptura occurrente, licet aliquando in Bre­viario Lectiones de Communi assignentur, nisi sit Festum Domini aut Festum cu­iusvis ritus B. Mariae Virginis, vel An­gelorum, vel S. Ioannis Baptistae, vel S. Ioseph, vel Apostolorum, aut Duplex I vel II classis, aut agatur de Festo, quod vel Lectiones habeat proprias, non vero de Communi, vel occurrat in Feriis Le­ctiones de Scriptura non habentibus, ideo- que Lectiones de Communi necessario recipiat. In Festis vero, in quibus hucus­que erant Lectiones de Communi, Re­sponsoria vero propria, retineantur eae­dem Lectiones cum propriis Responsoriis. 5. Porro sic erit persolvendum Offi­cium in Festis Duplicibus et Semidupli- cibus superius non exceptis: Ad Matutinum Invitatorium, Hymnus, Lectiones II et III Nocturni ac Respon­soria trium Nocturnorum propria, vel de Communi: Antiphonae vero, Psalmi et Versus trium Nocturnorum, nec non Le­ctiones I Nocturni de Feria occurrente. Ad Laudes et ad Vesperas Anti­phonae cum Psalmis de Feria, Capitulum, Hymnus, Versus et Antiphona ad Bene­dictus vel ad Magnificat cum Oratione aut ex Proprio, aut de Communi. Ad Horas minores et Completorium Antiphonae cum Psalmis semper dicuntur de occurrente Feria. Ad Primam pro Lectione brevi legitur Capitulum Nonae ex Proprio, vel de Communi. Ad Tertiam, Sextam et Nonam Capitulum, Responso­rium breve et Oratio pariter sumuntur vel ex Proprio, vel de Communi. 6. In Officio S. Mariae in Sabbato et in Festis Simplicibus sic Officium per­solvendum est: ad Matutinum Invitato­rium et Hymnus dicuntur de eodem Offi­cio vel de iisdem Festis; Psalmi cum suis Antiphonis et Versu de Feria occur­rente; I et II Lectio de Feria, cum Re­sponsoriis propriis, vel de Communi; III vero Lectio de Officio vel Festo, duabus Lectionibus in unam iunctis, si quando duae pro Festo habeantur; ad reliquas autem Horas omnia dicuntur, prouti su­pra, n. 5, de Festis Duplicibus exposi­tum est. 7. In Feriis et in Festis Simplicibus Psalmi ad Matutinum, qui in novo Psal­terio in tres Nocturnos dispositi inveniun- turi, dicantur sine interruptione cum suis novem Antiphonis usque ad tertium Ver­sum inclusive, omissis Versibus primo et secundo.

Next

/
Thumbnails
Contents