Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
112 Nr. 4739. Litterae in causa festorum quoad Hungáriám. II. S. C. C. litterae ad Eminentissi- mum Principem Regni Primatem, Aep- pum Strigoniensem. Nr protocolli 4842/11. Eme ac Revme Domine Mi Obsme. Quae ab Eminentia Vestra, litteris ad S. Hanc Congregationem die 28 Januarii hoc anno datis circa festa in Hun- garico isto Regno servanda exposita sunt, in Audientia diei 11 huius mensis SSmo Dno Nostro PIO PP. X relata fuere. Sanctitas Sua nisi damna reformidaret quae animarum saluti obvenire exinde possunt, libenti animo Episcoporum istius Regni vota excepisset. Cum itaque nulla civili lege in isto Regno praepediatur quominus quae Motu Proprio, die 11 Julii anno elapso de diebus festis edito, constituta sunt serventur, vult Sanctitas Sua ut eadem proximo anno exsecutioni demandentur, iis tamen prae oculis habitis, quae ad eiusdem Decreti Supremi disciplinae ecclesiasticae explanationem, litteris S. Huius Congregationis die 3 elapsi mensis datis et in Actis Apostolicae Sedis editis, declarata fuerunt. Circa festum tamen Sancti Stephani, quod et in posterum servari poterit, cum civili etiam lege sit constitutum, id tantum immutatum voluit Sanctitas Sua, ut qui eadem die operibus servilibus vacare velint, non peccent. Ad alias vero quod attinet quaestiones ab E. V. suis litteris propositas per decisiones S. Huius Congregationis alias datas et in Actis Apostolicae Sedis editas consultum iam satis videtur. Eminentiae Vestrae manus humillime deosculans me profiteor E. V. Humili. Obedientiss. Servum C. Card. Gfennari Praef. O. Giiorgi Secr. Serie contextuque harum litterarum penitius inspectis, dilucide iam omnino patet, recentem festorum ordinem motu- proprio diei 2 Julii 1911 sapienter stabilitum, eum esse ex mente Apostolicae Sedis, qui, utpote in commune universae Ecclesiae bonum sancitus, pleno ubique gentium i ure sustineri debeat, nec ab eo tam facile ullo sub praetextu recedendum sit, quod procul dubio latam diversis confusionibus, vix serius reparandis, sterneret viam. Festa proinde in suppressionis decreto haud enumerata, quippe dies Nativitatem Domini immediate sub- sequens (26 Dec.), feria II post Pascha et Pentecosten, — Solemnis commemoratio SS. Corporis Christi (fer. V. post Dom. Trinitatis), — festi idem dies B. Mariae Virginis Purificantis (2 Febr.), ab Angelo salutatae (25 Martii) et Nascentis (8 Sept.), pariter atque omnia alia cuiusque regni, nationis, dioecesis, regionis, civitatis seu loci festa Patronorum particularia, ex voto vel constituto, auctoritate, etiam ecclesiastica firmata, adusque in foro observari solita, irrevocabili apo- stolica provisione a catalogo festorum de praecepto expuncta sunt et postmodum uti abolita ab omnibus habenda et consideranda. Patet item ex literis dies festos, nunc definite iam suppressos ex privata nonnisi fidelium devotione servari sive posse, sive debere,feriationem a cuiusque lubitu dependere nec quemquam amplius praecepto ecclesiastico adstrictum esse, quod sat superque testantur aliae etiam eiusdem sacrae Congregationis literae, die 17 Decembris 1911 ad Card. Aeppum Pragen- sem caeterosque Austriae Antistites datae, ubi haec ad rem habentur: „. . . in certis quibusdam abolendis diebus festis ea tantum fuit Apostolicae Sedis mens,