Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

113 ut numerus festorum imminueretur ali­quantulum, et ita qui eosdem servare nollent, a quavis coram Deo culpa seu a quovis peccato immunes essent, minime vero, ut dies festi, qui suppressi sunt, minori in posterum solemnitate agantur. Eapropter, quae de diebus festis recenter constituta impedimento minime sunt, quo­minus fideles, si velint diebus festis etiam abolitis et sacrum audiant, et ab operi­bus se abstineant servilibus. Dum, enim sponte id faciunt, maiori forsan apud Deum merito afficiuntur.“ Quibus iam mature pensitatis vel illud etiam consequitur, quod nempe sa­crorum curiones pariter urbani atque ru­rales diebus festis apostolica provisione suppressis, etiam localibus (esto fideles ad audiendum sacrum praecepto amplius haud obligentur) nedum Missam in cantu pro populo celebrare, verum reliquum quoque cultum divinum ex lege seu ca­nonica visitatione vigentem aut consue­tudine legitima invectum, porro quoque sino omni diminutione aut arbitraria im­mutatione ita prorsus peragere debeant, uti id prius, quippe ante recentissimam festorum abolitionem moris erat, quod decreto S. Congregationis Concilii diei 8 Augusti 1911 ad II. pro ecclesiis cathe- dralibus et collegiatis diserte edicitur at­que praesentibus menti Apostolicae Sedis congruenter ad omnes curiales, filiales, nec non cuiuscunque ordinis aut instituti regularium ecclesias extensum esse di­stincte declaramus. Nullus igitur ab ordine divinorum in quibuscunque ecclesiis adusque usitato, propria auctoritate ullo sub praetextu vel transversum unguem recedere aut quid­quam vel maxime circa processionem theophoricam in solemni commemora­tione SS. Corporis Christi de venia Apo­stolicae Sedis die sua peragendam immu­tare praesumat, nisi gravia in singulis casibus rationum momenta id postulave­rint, a Nobis aut Vicario nostro generali probanda. Quod vero publicationem reductionis festorum adtinet, ad evitanda quaecunque insulsa et inconvenientia, in virtute san­ctae obedientiae praecipimus et manda­mus uti sequitur: 1. in proxima singulorum districtuum congregatione, autumnali tempore ad tra­mitem Statuti dioecesani celebranda, at­tente et debita S. Sedi Apostolicae reve­rentia lustrentur literae ad rem facientes et meditate perpendatur mens praesertim legislatoris una cum gravissimis rationum momentis, quae paternum Augustissimi Pontificis animum ad dispositiones motu proprio faciendas in casu induxere. Lau­dabiliter autem omnes et singuli in eius- modi consultatione abstinebunt a qua­cunque temeraria disceptatione aut vel- litatione decreti, ex obtutu sociali non satis aestimandi, bene memores legisla­torem esse Summum Pontificem, qui unus coram Deo responsionis onus sustinet quique ex cathedra beati Petri, specula hac coelo proxima, melius penitiusque intuetur tot asperas moderni aevi neces­sitates, et prementes universalis Eccle­siae fidelium, praesertim inopem vitam quotidianae operae labore tolerantium in­digentias, quae instantibus undique Epi­scopis vehementer urgebant, ut festorum de praecepto servandorum numerus, sa­pienti moderatione admota reduceretur, talique ratione tot fidelium conscientiae quo melius consuleretur. Pari ratione porro abstinebunt singuli etiam extra congregationem et in familiaribus collo­

Next

/
Thumbnails
Contents