Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

Ill Litterae circa dies festos. Nr. 4928. Litterae circa dies festos. I. Plurimis ex locis pervenerunt ad hanc S. Congregationem Concilii supplices libelli, quibus instantissime postulatur ut omnes aut nonnulli dies festi de numero festivita­tum sub praecepto per litteras Apostolicas diei 2. Julii 1911. expuncti, in pristinum restituantur, tum ad satisfaciendum pietati fidelium id enixe expetentium, tum ob alias peculiares cuiusque loci rationes. Potissi­mum vero supplicatum fuit ut festum Ssmi Corporis Christi celebrari possit cum so- lemni processione et pompa, ut antea, feria V. post Dominicam Ssmae Trinita­tis, eam praesertim ob causam quod huius- modi processionis defectum non sine animi moerore et spirituali iactura pati vide­antur populi, qui eam diem specialiter solemnem habere et miro splendore ce­lebrare consueverunt. Porro, Ssmus Dnus N. Pius PP. X., Cui relatio de praemissis facta fuit ab infrascripto Cardinali huius S. Congre­gationis Praefecto, plane cupiens ne, ex praepostera aut non recta interpretatione praedictarum litterarum, fidelium pietas ac debitus Deo cultus imminuantur; vo­lens imo ut, quoad fieri possit, augean­tur, haec quae sequuntur declarari, prae­cipi atque indulgeri mandavit: 1. Quum, perpensis temporum rerum­que novarum adiunctis, Summus Ponti­fex nonnullos dies expunxit e numero festivitatum sub praecepto, quemadmo­dum non semel a Suis Decessoribus fac­tum fuit, minime sane intellexit ut eo­rum dierum festivitas omnino supprime­retur : vult immo Sanctitas Sua ut Udem dies in sacris templis celebrentur non minori quam antea, solemnitate, et si fieri potest, eadem populi frequentia. Ea vero fuit et est Sanctitatis Suae mens, ut relaxata maneat tantummodo sanctio qua fideles tenebantur iis diebus audire Sacrum et abstinere ob operibus servili­bus ; idque potissimum ad evitandas fre- quentioris praecepti transgressiones et ne forte contingeret ut, dum a multis Deus honorificatur, ab aliis non sine gravi ani­marum detrimento offenderetur. Praecipit itaque Eadem Sanctitas Sua omnibus et singulis animarum curam gerentibus ut ipsi, dum haec commissis sibi gregibus sig­nificant, ne cessent eos hortari vehementer ut, iis etiam diebus, pergant suam in Deum pietatem et in Sanctos venerationem, quan­tum maxime poterunt, testari, praesertim per frequentiam in ecclesiis ad audienda . sacra aliaqua pia exercitia peragenda. 2. Quo autem Christifideles magis excitentur ad supradictos dies festos pie sancteque excolendos, vigore praesentium litterarum, conceditur omnibus locorum Ordinariis ampla facultas dispensandi cum suis subditis super lege ieiunii ét abstinentiae, quoties dies abstinentiae vel ieiunio consecratus incidat in festum quod, licet praecepto non subiectum, cum de­bita populi frequentia devote celebratur. 3. Item, per praesentes litteras con­ceditur ut festum Ssmi Corporis Christi, ubi Sacrorum Antistites ita in Domino expedire censuerint, etsi praecepto non obstrictum, celebrari possit cum solemni processione et pompa, prout antea, feria V. post Dominicam Ssmae Trinitatis; contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Concilii, die 3. Maii 1912. C. Card. OENNARI, Praefectus. L. f S. O. Giorgi, Secretarius.

Next

/
Thumbnails
Contents